Latin
DE PERIODO HIPPARCHI ET
Scaliger, De emendatione temporum 72
Unproofread scanNot analysed yet
Meminit huius magnae periodi Censorinus. sed apud eum miro genere loquendi legitur, in hac periodo intercalari centies decies bis, pro centies duodecies. Nam septem embolismi fiunt in cyclo enneadecaeterico. In magna periodo Hipparchi sunt XVi enneadecaeterides. Proinde septies sedecim sunt CxII. quod ipse dicit, centies decies bis. Sed puto notis singularibus tantum Censorinum id perscripsisse, &librariorum interpretamentum esse, decies bis, pro duodecies. Ne pueri B quidem ita loquerentur.