Latin
DE ANNO CHALDAEORVM
Scaliger, De emendatione temporum 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE ANNO CHALDAEORVM LVNARI. Nnum Chaldaeorum Lunarem ab initio non fuisse testis dies eorum ciuilis, qui definiebatur spatium inter duos ortus Solis interiectum. Et sane Lunaris eorum annus non fuit, cum esset dierum CLXV sine adiectione quadrantis. Qui vero vtuntur anno Lunari, illis semper initium diei ciuilis a nocte. Duplici igitur anno vtebantur: Lunari, de quo dicturi sumus: &aequabili Solari, qualis est Aegyptiorum veterum a Nabonassaro, Persarum, &Armeniorum. Vetustissima autem fuisse hanc anni formam apud illos, argumento est annus Iudaicus &Samaritanus, qui tot saeculis ante Christum illis in vsu fuit a Chaldaeis victoribus in eos propagatus. Praeterea Meto primus apud Graecos, deprehendit in nouemdecim annis Solaribus ἀποκατάσταοιν fieri neomeniarum: cum aliquot saeculis antea Chaldaei enneadecaeteride vterentur. Vetustatem illius anni conijcere licet, quod etiamnum hodie Chaldaei, &Mesopotamitae dicant veteres Chaldaeos anno Lunari vsos fuisse a temporibus Nimrod. Adhuc enim ante hos ducentos annos Chaldaei anno Lunari &Enneadecaeteride vtebantur iam ab vltima vsque antiquitate. Sed solutus est eorum cyclus in menses vagos Arabicos Mahumedi. Christiani vero Mesopotamitae vtuntur mero anno Iuliano a mense Octobri, quod est initium Alexandreum, vt iam explicatum a nobis. Quod autem non alia periodo, quam enneadecaeteride vterentur, omnino necessarium est. Quia tametsi ignoretur enneadecaeteris, tamen qui ad certam epocham capita anni sui dirigunt, necessario in XIX annis vertentibus ad pristinam epocham redeunt. Quod vero Graecos tam diu hanc periodum ignorare impulit, nihil aliud in caussa fuit, quam quod prius periodos diuersas sibi finxerint, quam cursum Lunae tenerent, &eius ratiocinia examinarent. Chaldaei vero periodum annorum constituerunt, vbi notarunt annum desinere in ipsa epocha, post quam primi anni caput deduxerant prius. Exemplum. Aequinoctium hodie deprehenditur in XI Martij. Nouilunium, quod post xi Martij proxime conficietur, erit caput periodi, anno cycli Lunaris 18. Ego aio, quandocunque annus desinet in ipsa epocha, hoc est in ipsa aequinoctij die, tunc quia ex minimis momentis ad sexagesimas, ab illis ad horas, ab horis ad dies progressu temporis summa consurgit. Sed quia molesta est tot primorum, secundorum, tertiorum congeries, &saepe in maioribus occupatum Logisten distinere solet, compendiosum harum sexagesimarum calculum excogitarunt. Constat enim Assem, vt est Dies, circulus, ab Astronomis in 60 sexagesimas, primas, in 3600 secundas, in 216000 tertias diuidi. Ipsi hanc tertiarum summam ad 2160 redactam rursus ad dimidiam reuocarunt.