Latin
75.1 to 75.4
Scaliger, De emendatione temporum 75.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
A. sputauimus, vbi eam longiorem Solis rationibus demonstrauimus. Tunc tantum exempla habebas, hic vero &caussae redduntur. Tres ὑπροχαὶ anni vndecimi exitu relinquunt περιτταὶ ἡμέρας 3. 2. 899. Et quia iam ὑπεροχὴ est non Solis, sed Lunae, propter Octaeterida, ὑπεροχὴ Lunaris Octaeteridis supra Solem, nimirum 1. 12. 747, deducenda est de 3. 2. 899. Residuum 1. 14. 152, ὑπροχὴ iterum Solis, non amplius Lunae in exitu anni xI. quae iterum cum tribus excessibus iuncta, detracto mense, reliquos facit in anni xim fine, dies 4. 16. 1051. Iungatur id residuum iterum cum triplicato excessu Solari: Detractus mensis Lunaris relinquit dies 7. 19. 870. in exitu anni Xvii. Neque vsquam in toto cyclo maior est ὑπροχi Solaris post embolismum. Denique duae ὑπτροχαὶ cum illo residuo, abiecto mense embolimo, relinquunt in fine anni XIX dies o. 1. 485. Quae est differentia enneadecaeteridis Iulianae, &Chaldaicae. Ex his constat embolismum naturali ratione competere annis 3. 6. 8. 11. 14. 17. 19. non autem cuilibet anno, vt solebant Athenienses. Sed neque ipsi plane naturalem rationem in embolismo sequebantur. Nam omnis embolismus fini anni debetur. Ipsi vero mensem embolimum desultorem habebant omnes menses anni Chaldaici peruagantem. Is mensis illis dicebatur Thebach, vel, vt Syri pronunciant, Theboch. Nam, exempli gratia, intercaletur Theboch in capite anni tertij enneadecaeteridis. Annus tertius incipiet a Theboch, &Tisri erit secundus mensis. Rursus anno sexto Theboch inseretur inter Tisri, &Marcheswan. Anno octauo inter Marcheswan, &Tebeth. Anno vndecimo, inter Tebeth, &Schebat. Ita per totos menses vagabatur embolismus, donec duodecim cyclis explicatis Theboch rediret ad primum mensem anni tertij. Quae erat periodus annorum 228. Nam septies quidem Theboch redibat ad primum mensem in illa magna periodo: sed non in eundem annum. Epocha vero Enneadecaeteridis Chaldaicae naturale initium habebat ab Autumno, populare a Vere. Omnes enim nationes orientales, quae anno Lunari vtuntur, epilogismos syzygiarum ordiuntur a Libra, eleganter sane. Habent enim omnes illae gentes rationem vtriusque aequinoctij. Cum autem constet segmentum circuli ab aequinoctio verno ad autumnale esse majus reliqua portione ab Autumnali ad vernale: ipsi animaduerterunt a principio Librae ad principium Arietis non majus interuallum esse, quam a Neomenia Tisri ad Neomeniam Nisan. Nam Neomenia Nisan est 178 dies à Neomenia Tisri. &portio arcus autumnalis totidem dierum est. Detrahe 178 ab anno integro Solari. Remanet modus arcus vernalis, 187. Nam omnes orientales nationes hactenus attribuerunt quadranti primo dies 94. Quadranti Cancri dies 93.