Latin
DE ANNO CHALDAEORVM
Scaliger, De emendatione temporum 74
Unproofread scanNot analysed yet
Ita pro 216000 caeptum est 108o vsurpari. Hic numerus conuenientissimus est diuisioni, vt sciunt omnes. Nam in 60 diuidi potest, qui est numerus Abaci Astronomici. Praeterea commodissimus est. quia omnes partes diuisionis recipit, praeter 7. Quomodo igitur hic numerus cum vulgari Abaco Astronomico conferri possit, eius Tabulam confecimus, &eius reciprocam alteram, quomodo numeri B Astronomici cum illis conueniant. Quare si vis scire, quomodo ex numeris Astronomicis Chaldaica ostenta, vt Latini computi loquuntur, conficias, fac periculum in numero astronomico mensis Lunaris: quem diximus esse praeter 12 hor. scrup. 44. 3'. 20. In Tabula conuertendi Sexagesimas in ostenta, pro 40 sexagesimis, habes ostenta 720. pro quatuor sexagesimis, ostenta 72. Summa. 792. Deinde 3' sexagesimae dant 972' secunda Ostenta. Supersunt 20 sexagesimae. Quae cum in Tabella non extent, pro 20′ tertijs sumo 20′ secunda: quibus respondent ostenta 6′ prima. quae per i8 multiplicata dant mihi 108' secunda ostenta. Ea cum 972 secundis constituunt integrum 1080. hoc est ostentum vnum primum. Quod cum 792, dat modum mensis Lunaris praeter 12. hor. 793 ostentorum. Ostenta vocamus, vt veteres Computatores, Beda, &alij, Graecos imitati, qui minima segmenta assis vocant σημεία. In 18 multiplicauimus. Quia in 1080 sunt 18 sexagies. vt vnum minutum primum Astronomicum constet 18 ostentis Chaldaicis. Hic numerus hodie apud Orientales magno in vsu est, praesertim apud Arabes, Chaldaeos, Iudaeos, Samaritanos. Constituto igitur mensis Lunaris modulo dierum 29. hor. 12. scrup. siue ostentorum 793, annus communis erit dierum 354. 8. 876. Vt autem certae sedes &naturales embolismorum constituantur, detrahatur quantitas anni Lunaris ex quantitate Solari 365. 6. Residuum, dies 10. 21. 204. ὑπεροχὴ ἡλιακὴ. Nam exitu anni primi Lunaris tot dies, horas, &momenta, siue ostenta recedetur ab epocha capitis anni. Ea περxitriplicata crescit ad dies 32. 15. 612. Tantus hiatus fit in tribus annis simplicibus Lunae, vt sunt anni Arabici. E quibus mense detracto relinquitur ὑπεροχὶ dierum 3. 2. 899. Quare necesse est mensem exitu anni tertij intercalare. Et tunc Lunare triennium erit minus Solari dictis diebus 3. 2. 899. Rursus altero triennio exacto tres περοχαὶ 32. 15. 612. cum illis residuis 3. 2. 899, abiecto mense Lunari, relinquunt ὑπεροχὶν anni sexti dierum 6. 5. 718. Intercalatione igitur facta eius mensis quem abiecimus, sexennium Lunare deprehenditur minus, quam Solare diebus 6. 5. 718. Tres ὑπεροχαὶ cum illis residuis nono anno, deducto mense Lunari, post embolismum, relinquerent dies 9. 8. 537. Sed nimis discederetur ab epocha Solis, &capitis cycli. Melius itaque duae tantum ὑπεροχαὶ cum residuo 6. 5. 718, conflant dies 28. 0. 46. Et cum antea reliquatio esset de ratiuncula Solari, nunc contraria via Solis ratio minor est Lunari, die 1. 12. 747, anno scilicet octauo exacto. Neque opus est repetere ea, quae de Octaeteride supra disputaDe emendat. temporum lib. 1I.