Latin
MENSES BABYLONIORVM
Scaliger, De emendatione temporum 77
Unproofread scanNot analysed yet
Nam diserte anno antecedente cyclo Lunae XIII initia imperij Seleucidarum consurgunt, vtique ab Hyperberetaeo periodico Tetraeteridis Macedonicae, item ab Hyperberetaeo &Pyanepsione Calippico. Nisi fortasse illum annum expectarunt: vt ab eodem cyclo inciperent, à quo Calippus. Sed non videtur propter duas caussas. primum, quia alium cyclum iam habebant, &anno Lunari aliquot saeculis ante Calippum vtebantur. deinde, quod eorum neomeniae eaedem non erant cum Calippicis. Nam a Luna corniculata incipiebant, vt omnes Orientales gentes antiquitus, etiam hodieque. Anno quippe Nabonassari 519, τυβὶ ιδ, Chaldaeorum autem 82, ξανθικοῦ e, Sol medius obtinebat 6. 10 Piscium. Tempus Iulianum, Kal. Martij. Erat annus Iudaicus 3531. Cuius Tisri habuit neomeniam 5. 22. 1024. feria sexta, Kal. Octob. cyclo IIII Solis, siquidem σελὴναγκως neomeniam accipias. Nam Iudaicus ritus transfert neomeniam VI Tisri in VII, vt suo locovidebimus. Sed Chaldaica Dij neomenia fuit Kal. Octobr. feria VI. Xantichus est mensis sextus a Dio. Quod si primus caepit feria VI, &sextus igitur feria VIT. Februarij 25, cyclo Solis V, secundo die a bisexto. litera G. Sed vulgo in anno bisexti 25 Februarij putatur 26. cum ratio intercalationis postulet, vt bis dicatur 25, 25. Quod si 25 Febuarij fuit Neomenia, &Kalendae igitur Martiae V eiusdem. Quare idem cyclus, eaedem neomeniae Chaldaicae &Iudaicae. Atqui ea erat VII Elaphebolionis Calippici, anno XXV secundae periodi. Cuius Hecatombaeon III Iulij, feria VTI. Proinde Elaphebolion feria V, ipso die Bisexti. Ergo Kal. Martiae septima Elaphebolionis. In Tabula neomeniarum Calippicarum e regione 25 anni sub Elaphebolione habes 55. Februarij scilicet 24, in quam diem incidit Bisextum eo anno. Cum haec ita se habeant, mirum est in alijs duobus locis Ptolemaei. quibus fit mentio anni Chaldaici Seleucidarum, non solum cum Iudaicis neomenijs Chaldaicas non conuenire, sed ne cum Calippicis quidem. Anno Nabonassari 512, θῶθ θ, Chaldaeorum 75, διου ιδ, Sol deprehensus in 5. 10' Scorpij. Tempus lulianum, 29 Octobris. Dius igitur habet neomeniam in 16 Octobris, feria VI, cyclo Solis XXV. Erat annus Iudaicus 3524. Cuius Tisri 7. 7. 866. feria VII, Octobris XVTI. Quare 29 Octobris fuit 13 Tisri Iudaici. Praeterea erat annus XVIII secundae periodi Calippicae, sub cuius Pyanepsione habes 290. quae est 17 Octobris. Quare neomenia Calippica eo anno conueniebat cum Iudaica, quam Chaldaica praeuenit die vno. Rursus anno Nabonassari 504, Θώθ κζ secundum Chaldaeos Ἀπελλαου è, Sol erat in 24. 50' Scorpij. Non apposita est nota anni Chaldaici. Sed aufer 437 annos Nabonassari a 504. Residuum 67 annus Chaldaeorum: qui est Iudaeorum 3516: cuius Tisri neomenia, 2. 19. 19. feria tertia, Octobris 16, cyclo Solis XVTT. Tempus Nabonassari respondet Iuliani Nouembris XVIII. Quae erat I1Ii Marcheswan. Vno die igitur anteuertit Iudaicam neomeniam Chaldaica. Tamen ea erat VI Maemacterionis Calippici in anno X secundae periodi. Adeo variant hae neomeniae. De qua re quid statuendum sit, nescio. Hactenus quae habuimus de anno Chaldaico.