Latin
MENSES BABYLONIORVM
Scaliger, De emendatione temporum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem apud Censorinum de Chasdaica Dodecaeteride scriptum exstat, quanuis ad hanc rem nihil pertinet, tamen, quia res scitu dignissima visa est, eam nolui praeterire. Verba Censorini: Proxime hanc magnitudinem quae vocatur Dodecaeteris, ex annis vertentibus duodecim. Huic anno, Chaldaico nomen est: quem Genethliaci non ad Solis Lunaeque cursus, sed ad obseruationes alias habent accommodatum: quod in eo dicunt tempestates frugumque prouentus, ac sterilitates item, morbos salubritatesque circumire. Haec vetus scriptor Censorinus. Intelligit autem Dodecaeterida, quam etiamnum retinent Chaldaei, Persae, Sinae, Indi, Chataij, Turcae, Syri, Arabes, Totari, siue Tartari. Ea vocatur ῥοr Schaichun. Putant re vera sterilitates, morbos, prouentus ea redire, vt scripsit Censorinus. Ideo singulos annos Dodecaeteridis animalium nominibus appellant, quae affectum eius anni indicent. puta annum pestilentem vocant annum Serpentis. annum fertilitatis, Leporem. annum bellicorum tumultuum, Equum. annum felicis agricolationis, Taurum. annum famis, Murem. Ignatius Patriarcha Antiochenus vir perfectissimus, neque enim aliter eum vocare possum, cum sit doctrinae, virtutumque omnium absolutissimum exemplar, is igitur summus vir ad me scribens anno superiore, monebat eum annum Christi 1581, esse sextum illius Dodecaeteridis, &cognominem Serpentis. Adducerem etiam eius verba, nisi vererer ea deterere culpa ingenij. Neque enim Latine assequar, quae ille elegantissime idiomate suo Arabico prosecutus est. Subijciam tamen Diagramma illius periodi dodecaetericae quinque linguis primum ab illo perscriptum, &Latine a nobis deinde redditum.