Latin
8.5 to 8.6
Scaliger, De emendatione temporum 8.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
altera est embolismus mensium, vt cum sole aequaretur, quod annus Lunaris minor est Solari. Sed alternatio plenorum &cauorum mensium aliquando variat: idque fit aut naturaliter, aut ciuiliter. Naturalis varietas committitur propter embolismum aut mensis, aut diei. Vtroque enim modo duo menses pleni continuantur. Vt in anno Iudaico cum intercalatur mensis Adar, tunc Schebat, &Adar embolimus ambo sunt pleni. In anno vero Arabico cum accedit dies mensi vltimo, qui Dulhagiathi dicitur, tunc &ipse Dulhagiathi, &antecedens Dulkaadathi ambo fiunt tricenum dierum. Ciuilis varietas accidit anno Iudaico tantum, accreDe emendat. temporum lib. I. accrescente mensi Marcheschwan die vno: &Marcheschwan excauo fit plenus. Rursus &in embolismo mensium differentia situ, &tempore. Situ, si aut in medio, aut in calce intercalatio fiat. vt in anno Attico vltimus mensis intercalabatur, qui dicebatur ποσειδεὼν πρότερος. In Iudaico sextus mensis intercalatur, &dicitur Adar prior. In anno Chaldaico, &Macedonico Syrograecorum mensis embolimus erat desultor, qui omnes menses anni percurrebat in annis 228, quae sunt enneadecaeterides duodecim. Is mensis embolimus Chaldaeis dictus TEBOCH, Macedonibus δόσκουρος. qua intercalatione memoria proauorum nostrorum vtebantur Turcae Cilices, donec annum Hegirae simplicem Muhamedicum vsurpare caeperunt. At in anno prisco Romanorum situs embolismi longe diuersus ab alijs.