Latin
DE MENSIBVS
Scaliger, De emendatione temporum 9
Unproofread scanNot analysed yet
non enim is inter duos menses interijciebatur, vt alias solet: sed in mensem ipsum, tanquam surculus in truncum infindebatur. Inter XXIII enim, aut XXIIII, aut inter XXII, &XXIII Februarij inserebatur. neque vero sine caussa. Hoc enim semper obseruabant, vt mensis proximus Martio semper esset dierum XXVIII. eratque Februarius ordinarius. at interuallum inter exitum lanuarij, &Kalendas Februarij ordinarij imputabatur Mercedonio. &Kalendae Februarij ordinarij in anno embolimaeo nunc in Regifugium, nunc in Terminalia incurrebant. Neque enim semper inter Terminalia, &Regifugium intercalabatur, vt vult Cersorinus. quia hoc pacto Februarius ordinarius nunc viginti octo, nunc vndetricenum dierum fuisset. Quod tamen falsum ex Varrone conuincitur. Tempore differt intercalatio, quatenus Iudaei, Samaritani, Chaldaei, Damasceni, &Arabes Hagareni nunquam intercalant priusquam ὑππεροχὴ ἡλιακὴ, qui sunt dies decem cum horis paulo magis quam vna &viginti, eo rationes Solis deduxerint, vt commode mensis Lunaris conflari possit. Quod spatium nunquam majus est triennio, nunquam minus biennio: &in XIX annis semper septies fit. At in Calippico &Metonico anno aliquando citius, aliquando serius intercalabatur, quam ratiocinia ὑπεροχῆς ηλίακης postulare videntur. quandoquidem hoc vnum cauent praecipue Athenienses, ne Hecatombaeonis neomenia Solstitij priscam epocham anteuertat: cum in anno Iudaico vt plurimum neomenia Tisri aequinoctium autumnale, neomenia vero Nisan aequinoctium veris antiquum, si ratio Iuliani anni habeatur, anteuertat. Nam hodie alia ratio est. Anni Lunaris non vnum genus est: sed summa diuisio in duo fastigia discedit: in annos periodicos, &simplices. Anni periodici dicuntur, qui certo annorum orbe, interuentu embolismorum, recurrunt. Huius interualli modum veteres certo definire non potuerunt. Harpalus, vt diximus, dierum 2924. Meton aliter. &ab eo diuerse Calippus. &denique ab omnibus discedens Hipparchus. Cuius sententia sed Chaldaicis rationibus leuiter castigata enneadecaeterida Lunarem minorem Iuliana statuit, hora vna cum scrup. paulo plus, quam viginti septem. Simplices anni &ipsi quidem sine remedio intercalationis in pristinam epocham recurrunt, sed longo interuallo, annorum scilicet Iulianorum 228, qui sunt anni simplices Arabici 235, scrupuli diurni quinquaginta. Sunt &in annis Lunaribus caui, superflui, aequabiles. Annus cauus is est, cui comperit ἐξάίρεσις ἡμέρας. Ideo à nobis ἐξαιρέσιμαιον ἔτος vocabitur. ex eo enim eximitur dies vel propter ciuile institutum, cuiusmodi est annus Iudaicus, quem defectiuum Computatores Iudaeorum vocant. In A eo enim Casseu, qui natura est plenus, instituto fit cauus.