Latin
NOMINA ANNORVM SCHAICHVN
Scaliger, De emendatione temporum 87
Unproofread scanNot analysed yet
Nam feria transfertur, aut comperendinatur πολιτικος tantum propter Adu in Tisri, aut propter Adu in Nisan. At Astronomicae Translationis caussa triplicis generis est. Prima est n lah, hoc est 18 horae. de qua iam satis dictum. Secunda τῆυ: Gatrad, in anno communi. Cum scilicet in anno communi nouilunium fuerit 3. 9. 204. hoc enim 7υa vult. Nam si illud nouilunium retinetur in anno communi, epactis anni communis ad 3. 9. 204 adiectis, consurget nouilunium 7. 18. 0. Quod cum ἀστρονομικος transferendum sit propter n, transferetur ergo in feriam primam. Sed illa feria est reproba, &reijcula, propter Adu. Comperendinetur igitur, &statuatur in feria secunda. At tunc annus ille communis habebit dies 356. Differentia enim feriae tertiae nouilunij 3. 9. 204, &feriae secundae nouilunij 2. 18. 0, sunt V1. Atqui annus communis abundans nunquam excedit 355 dies. Quare quoties incidit nouilunium 3. 9. 204. aut supra, pro feria tertia, comperendinetur caput anni in feriam quintam. Tertia caussa ἀπερβάσεως ἀστρονομικῆς υoρi νυ2 post embolismum. Cum scilicet annus, qui proxime embolismum sequitur, habuerit neomeniam, 2. 15. 589. Nam ita posito nouilunio annus praecedens habuerit 3. 18. 0. Epactas enim anni embolimaei 5. 21. 589, abijce a 2. 15. 589. Tunc enim relinquitur dicta neomenia 3. 18. 0. quae feria comperendinanda fuit. Nam primum transfertur ἀστρονομικῶς in feriam quartam: deinde πολιτικὸς in quintam, eo quod quarta sit reijcula, &C vna ex Adu. Quod si praecedens annus embolimaeus fuit feria quinta: sequens autem communis 2. 15. 589: ergo differentia tantum fuerit 4. Itaque annus ille embolimaeus fuerit tantum dierum 382. Atqui diximus anni embolimaei defectiui characterem &differentiam esse, V. Hic vero est iiii tantum. Proinde nouilunium propositum 2. 15. 589, aut supra illam summam, reijcitur, &statuitur in feria tertia. Hoc modo antecedentis anni embolimaei defectiui character erit V, vt Canon praecipit. Concludamus, omnem feriam primam, quartam, sextam esse reijculam in Tisri: secundam, quartam, sextam in Nisan. Praeterea quaecunque feria fuerit, sequente hora 18, aut amplius, transferatur. Item in anno communi, quoties nouilunium attigerit 3. 9. 204, aut amplius, transferatur tertia in quintam. Postremo anno post embolismum, quoties nouilunium attigerit 2. 15. 589. aut amplius, fiat μετάβασις à secunda in tertiam feriam. Comparatione igitur neomeniae Tisri aut Nisan propositae cum neomenia sequentis Tisri aut Nisan, ex differentia cognosces anni affectum. defectiuus, abundans, an aequabilis &ordinarius sit. Neomenia huius anni 6. 8. 875 competebat 29 Septembris. Sed transferenda fuit πολιτικώς. Adijce epactas anni communis ad dictam neomeniam. Conflatur neomenia anni tertij, 3. 17. 671, qui est annus embolimaeus. Differentia septimae feriae, &tertiae, 3. Ergo praesens annus secundus cycli est communis defectiuus. Volo scire neomeniam Adar eiusdem anni. Accipe characterem anni, quem adijce characteri Adar posterioris in Laterculo mensium. in cuius fronte habes quinam characteres ad annum communem pertineant, &qui item ad annum embolimaeum. In calce eiusdem Laterculi habes qui characteres sint anni Defectiui, Ordinarij, &Abundantis. Igitur sub fronte anni communis, &in versu characterum anni defectiui vides characterem Adar posterioris 7. Cui adijce characterem anni, 7, feriam nempe Tisri. Ita habebis semper septimam feriam. Adar igitur caepit hoc anno feria septima in litera F, Februarij 24. Similiter character Nisan.