Latin
88.1 to 88.4
Scaliger, De emendatione temporum 88.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
anni communis defectiui est 1. cui 7 adiecta nihil mutant. Nam semper in methodo feriarum abijcienda sunt 7. Nisan igitur incipiet feria prima, litera G, Martij 25. Vel aliter. Neomenia Tisri 6. 8. 875. Adijce epactas sex mensium 2. 4. 438. Prodit neomenia Nisan 1. 13. 233. feria prima, vt vides. Rursus neomeniae anni tertij embolimaei 3: 17. 671, adde epactas anni embolimaei 5. 21. 589. Exit neomenia anni quarti 2. 1j. 180. Differentia vtriusque feriae, tertiae scilicet, &secundae, Vi. ergo annus embolimaeus tertius cycli erit aequabilis, &ordinarius. cuius character, nempe feria secunda, characteribus mensium additus, sub fronte anni embolimaei, in versu autem anni ordinarij, dabunt feriam eius mensis, quem quaeris. Quam vetusta autem res sit Translatio, &Comperendinatio, patet ex idoneo &probato autore, Fl. Iosepho. Is scribit, anno, quo &capta sunt Hierosolyma, &deleta a Tito, Pascha fuisse in ξανθικοῦ ιδ, hoc est, in Aprilis XIIII. Quod tempus incidere in annum Vespasiani patris secundum &scimus nos, &scribit ipse. Hoc est: Hierosolyma deleta sunt, anno Vespasiani secundo, qui putatur a mense Iulio. cyclus Lunae erat XIIII. Annus periodi Iudaicae 3829. In annis collectis habes proxime minorem 3763. In annis expasis residuum, 66. Ambae Anni collecti, Anni expansi, epactae dant nouilunium Tisri 5. 17. 462. in anno proposito 5829, Nouilunium anni, feria V. Porro est annus cycli 10. Quod cognoscis adiecta vnitate ad 66, vt praecepimus, &abiectis 19. Vel adiecta vnitate ad 9. qui numerus appositus est anno 66. In Tabula μεταπτάσεως numerus proxime minor 3687. Dies exemptiles 12. Abiecti ex 291, qui numerus congruit Tisri 10, relinquunt 279, sextam Octobris. In latere annorum collectorum 3763, habes pro cyclo Solis, 12. adiecti ad 66, deductis 28 bis, relinquunt 22 annum cycli Solis. Litera dominicalis F. Ergo feria quinta E. Quare, non in VI, sed in quinta Octobris fuit neomenia Tisri. Adde epactas senas mensium ad nouilunium Tisri. Habes neomeniam Nisan, 7. 21. 900. Quae vtique transfertur in feriam primam ἀστρονομικὸς, propter excessum horarum. Sub titulo Nisan decimi anni habes 103. Deductis 12 exemptilibus, relinquuntur 91. quae dies competit. Kal. Aprilibus. Cyclus Solis erat 23. litera dominicalis G. neomenia Nisan. igitur Kal. Apr. Azyma in nocte 13 Aprilis, &in die 14 eiusdem, vt voluit Iosephus. Adijce epactas anni vnius ad nouilunium Tisri. Prodit neomenia anni vndecimi, 3. 2. 258. Differentia, V. Annus igitur, quo capta Hierosolyma, fuit abundans. Nam interuallum Tisri ad Nisan est diserte dierum 178.