Latin
vi.5 to vi.6
Scaliger, De emendatione temporum vi.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Anno enim Iudaico 5424 inibit septima periodus, cuius Tisri 3. 6. 966 incidet in noctem, quae sequetur xXI Septembris feria ini, cyclo Solis XX. Differentia Tisri 3600, &5424, dies Vi. quot scilicet debentur totidem periodis exactis. A xxii nocte ad XXVII Septembris, differentia Vi. Anni Iudaici methodum longe commodiorem, quam eam, quae a doctissimo Munstero prodita est, excogitauimus. Sed non immerito ab eo, &Iudaeis Europaeis dissentimus in ipso situ nouiluniorum, &annorum periodi Iudaicae enumeratione. Disputatio est nobilis, &tamen imperitorum &maleuolorum calumnijs opportuna, qui statim iudicabunt me ignorare, quae ipsi sciunt, &quae ipsos Munsterus ipse docuit. Rem omnem, vt habet, aperiam. Europaei Iudaei, quos Munsterus sequitur, hunc annum a conditu mundi quinquies millesimum trecentesimum quadragesimum tertium putant, qui est Christi annus Dionysianus millesimus quingentesimus octagesimus tertius, initio ducto ab autumno anni praeteriti 1582. Secundum has rationes epocha anni primi Dionysiani congruit anno Iudaico 3760: ac consequenter primus Tisri Iudaicus 2. 5. 204 competit cyclo Lunae Dionysiano tertio, septimae diei Octobris, feria secunda, in litera G, anno primo cycli Solaris.