Latin
IOSEPHI SCALIGERI IVL
Scaliger, De emendatione temporum vii
Unproofread scanNot analysed yet
Sequens igitur Nisan conuenit anno cycli Solis secundo, ἀστρονομικῶς quidem feria quarta, die secunda Aprilis, sed πολιτικῶς feria quinta, tertia Aprilis: quae manifesto est epocha aequinoctij Mosaici. Nam proculdubio aequinoctium versabatur circiter secundam &tertiam Aprilis temporibus exodi Hebraicae. Annus enim exodi incidit in annum periodi Iudaicae 2264: cuius Nisan, vt ex ipso Mose colligitur, caepit feria quinta, cum eius epilogismus sit 5. 16. 552, in litera A, cyclo Solis XxV, Aprilis secunda. quae est vera sedes aequinoctij Mosaici. At Tekupha Nisan, quae familiam ducit, &prima ordine est, hoc modo congruit vicesimae sextae Martij, hoc est nocti, quae xxv Martij sequitur. Methodus enim Tekupharum septem dies detrahit nouilunio prisci ac primi Nisan, &relinquit terminum Tekuphae inter xXV, &xxvi Martij. Quod sine dubio est aequinoctium Iulij Caesaris, siue Sosigenis. Nos vero libro septimo, capite computi Iudaici, earum Tekupharum meminimus, &meras Iulianas esse perspicue ostendimus. Haec est omnis ratio aerae Iudaicae Europaeae, quae vno anno antiquior est nostra. Illius enim Tisri incipit cyclo Lunae Dionysiano tertio, anno mundi 189. Tisri autem nostrae, quam verius Hierosolymitanam vocamus, anno solido posterior est, cyclo nempe Lunae quarto, anno mundi 190, initio Tisri primi a XXVII Octobris ducto. Nunc quare a Iudaeis Europaeis &Munstero dissentiam, rationem reddam. Primum satis constat hanc aeram Iudaicam antiquissimam esse. Ineptissimum vero est, &ab omni ratione alienissimum, eos annos a conditu mundi putare, quorum aequinoctium &initium tot annis posterius est origine rerum: &,quod omnem absurditatem superat, cuius μετάπτωσις ἰσημερινὴ non est, sed σελήναικη. Hodie Nisan primus cycli Iudaici debetur diei xvi Martij, qui priscas sedes aequinoctij Mosaici anteuertit σέλὴναικῶς diebus integris XVII. Adijce 17 dies προεμπτώσεως σιλήνάίκης ad XVidiem Martij. Peruenies ad ii Aprilis, in qua iam aequinoctium Mosaicum statuebamus. Contra autem si ἰσημεριῆς μεταπτώσεως ratio habeatur, praegressio quadraginta &vnius dierum facta est. Praeterea Iudaei Palaestini semper annos Christi Dionysianos ad suos ita accommodant, vt iste annus Christi 1583 sit tantum 5342, non, vt Europaeis, 5343. Rursus Iosephus optimus, &fidelissimus scriptor scribit Pascha semper Xanthico mense celebrari. Atqui, si Europaeos sequimur, Pascha a Xanthico, siue Aprili nostro saepe aberrabat temporibus Christi. Nam anno secundo, quarto, quinto, septimo, decimo, tertiodecimo, quintodecimo, sextodecimo, decimooctauo cycli Iudaici Pascha omnino in Dystrum mensem, &Martium nostrum incidebat. Sed &ratio, quam adferam, omnibus reliquis antecellit. Tekupha est terminus aequinoctij Iuliani, &proinde citimi Paschatis. Atqui temporibus Iulianis quater intra cyclum Iudaicum Pascha Tekupham anteuertebat, anno videlicet secundo, quinto, tertiodecimo, sextodecimo. Decimo vero saepe in Tekupham incidebat, nonnunquam etiam ipsam anteuertebat. Quod sane prisci Iudaei nunquam factitarunt, qui tam anxie, &A religiose Tekuphas suas obseruabant. Postremam caussam adferam, quam nemo oppugnare possit. Anno Christi Dionysiano septuagesimo Hierosolyma capta &diruta sunt, cum Pascha eo tempore in xisi Xanthici incidisset, vt Iosephus scribit. Is est annus periodi Iudaicae, si Palaestinos sequimur, 3829. Nisan, 7. 21. 900. Translatio astronomica in feriam primam, Kal. April.