Latin
x.5 to x.6
Scaliger, De emendatione temporum x.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Exemplum: Hoc anno Christi 1583 Dionysiano, qui est Iudaicae periodi Europaeae 5343, quartadecima Nisan caepit feria quarta, xxvii die Martij in litera B, cyclo Solis xxiiii. Sabbatum proxime antecedens, quod in xxii Martij incidit, fuit Sabbatum magnum, atque in eo Azharoth, &κατηχισμοὺ suos repetiuerunt Iudaei. Igitur mirum videri non debet, si &vespera tertiaedecimae pro vespera quartaedecimae Paschati immolando assumta fuit. Alioquin nos scimus hodie ineunte quartadecima, fermenti inuestigationem fieri vsque ad quartam horam post ortum Solis, in qua dicis caussa de fermento adhuc degustant. Post illud tempus ad sextam horam fit conflagratio &exterminatio fermenti. A sexta hora, siue meridie fermenti non modo vsus, sed &visus omnis interdicitur. Hinc incipit prima azymorum. At temporibus Christi pridie id celeCapit. huius operis brari solitum conuincit Matthaei, Marci, Lucae auctoritas. Locupletes testes dedimus, quos sine summo scelere reijcere non licet. Et tamen haec dicenda fuerunt, vt &Euangelium ipsum a Iudaeorum calumnijs, &nos à maleuolorum obtrectatione vindicaremus.