Latin
IOSEPHI SCALIGERI IVL
Scaliger, De emendatione temporum xi
Unproofread scanNot analysed yet
Hebdomadas Danielis verissime a nobis traditas esse neque tacere volumus, &vero iudicia eorum improbamus, qui nouos Reges Persidis creare solent, &,quod perabsurdum est, tempora octaginta annis mutilare veriti non sunt, vt somnijs suis, &commentis latebram quaererent, cum tamen in prisca historia nihil facilius occurrat, quam regum Persidis cum Danielis, Esdrae, &Nehemiae libris conciliatio. Tertium &vltimum caput rationis temporum in septimum &octauum librum coniectum est. qui duo libri neque patrono neque interprete indigent, cum omnis eorum ratio obuia sit. Itaque hic finem faciam. Valete.