Latin
1005.1 to 1005.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1005.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem mons, qui à terge yri incipit, &ad Damascum peruenit, tantae est sublimitatis, ut sit fidus niuibus: unde etiam Pyrum deferuntur niues, quibus temperent aestiua pocula. lordanis fluuius quos faciat lacus Vb monte Libani excelso est antrum quoddam Panium dictum, umbrosum, quod apertum profundum habet praecipitium, unde exhalat grauis odor. Intus fons inperscrutabi lis profunditatis. Foris ad pedem montis &fauces antri, scaturiunt fontes, unde lorda. nis fluuius concipitur. Coniunguntur autem duo riuuli iuxta Caesaream ciuitatem quae &Diospolis uocatur à uicino templo aureo louis in monte Hermon. Hinc lordanis de latus, &continuo largis uenis crescens, ingreditur Samachonitem paludem, deinde lacum Ge flezar, tandemque absorbetur à lacu Asphaltite, &perdit laudatas aquas. Samachonites lacus distat à fontibus lordanis stadijs circiter 144. &tempore aestiuo ferè tota exiccatur in paludes. Fert calamum aromaticum, &sylua circum est infesta leonibus: at lacus Genezar, qui &mare Galleae atque Tiberiadis appellatur, maior est quam exiccari possit, quippe qui circiter uiginti milliaria Germanica per circuitum continere dicitur. Egressus autem lordanis hoc mare, petit mare mot luum, quod est lacus Asphaltis. Vocatur mare mortuum, quod nihil in eo uiuere possit. Lacus ipse lumosus, &aër aspectu ipso aeri &argento, tersisque omnibus usque ad aurum rubiginem induunt. Vnde cum uasa squalorem illum contrahunt, iam accolae intelligunt inciperem bituminis eru ptionem, ac sese arundineis ratibus ad id inquirendum accingunt. Refert autem quisque quan lum uult. Lacus nullum corpus animantis recipit: tauri &cameli in eo fluitant: etiam homines flandi imperiti ubi ad ilia usque in eum processerint attolluntur. Nauem quoque non patitur. Si quid uiuum aliqua arte immiseris, superexilit. Lucerna ardens superenatat, extincta mergitur. Dicitur etiam quod poma nata in arboribus circumpositis usque ad maturitatem coloris sunt uirillis: &si matura incidas, fauillas intus inuenies. Aquae huius lacus sunt immobiles, neque uentis mouentur, resistente turbinibus bitumine quo aqua stagnatur. Manet lacui tetra illa facies nostra atate, sed est ad eum difficilis accessus peregrinis, cum propter immanes feras &serpentes, tum propter Beduinos pastores gentem feram, quae haec loca &totam Thraconitidem uagis domi tilijs &latrocinijs infestat. Fuit locus iste antiquitus Vallis syluestris &salinarum, cultissimus, adeo ut ob felicitatem conferretur paradiso dei.