Latin
1005.5 to 1005.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1005.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Mansit eius species apud Ierichuntem &Enge di, ubi nobilissima sunt palmeta &horti balsami. Post Sodomam autem euersam &uicina loca extincta, mutatus est amoenus ille locus in eam sterilitatem, ita ut per octo millia passuum pro cul à lacu, utraque ripa fluminis sentiat afflatum bituminis &sterilitate. Caeterum lacus ipse nihil gignit praeter bitumen. Est autem bitumen illud gleba terrea &unctuosa, quae calore liquescit filatur, rursusque ab aqua frigida concrescit, concreta fluitat in summo, nec innatare, nec merg potest, sed attolli. In summo autem incuruata speciem praebet tergoris cameli, sectioneque aut cu heorum dispalatione opus est. Inordinatis temporibus efflatur cum bullis quasi feruentis aquae fauillaeque multum emittit. Longitudo laci putatur esse 580, stadiorum, distatque à Ierusalem stadijs circiter ducentis. Aiunt multa in hunc usque diem reperiri indicia diuinaeque irae testimonia per circuitum huius laci, ueteris combusturae, qua interijt tota regio illa, potissimum in petris, quae alicubi exustae cernuntur, &terra cinerulenta, guttae quoque picis ex petris distillantes, &flumi nafoetido odore efferuentia, haec omnia huc usque manent in detestationem immanium scelerum olim in ea terra commissorum. Sulfure enim, pice &igne è coelo demissis, hic quinque interie runt regna, quorum metropolis ferunt Sodoma, Gomorrha, Seboim &c. Habes historiam Genes. cap. 19. Notandum hic, quum locus huius maris mortui quondam fuerit magna quaedam et speciosa uallis, quam lordanis mediam rigabat, necesse est ut idem lordanis ante enatum la cum uel excurrerit ad mare oppositum tanquam Elaniten sinum, cui lacus ex reliquo littore Rubri maris propius accedit, uel citra consistens absumptus cuniculis fuerit, quod &alijs flu minibus accidere apud Cosmographos legimus, potissimum Nigriti in Africa: neque filij Israel alio quàm contra Ierichuntem loco transisse lordanem scribuntur, trarsissent autem ultra ma te mortuum, si ibi lordanis meatum haberet uersus mare rubrum.