Latin
1009.1 to 1009.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1009.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Eodem tempore Noradinus à peregrinis Christianis iuxta Tripolim debellatus est. Vnde consternatus Noradinus, &dam sium abolere cupiens, congregatus suorum copijs, castrum Christianorum iuxta Antiochiam obse dlit, commissoque praelio Christiani uincuntur, &castrum ab eo occupatur. Audiens autem Almeritus quod Noradinus conabatur occupare regnum Aegypti, descendit ipse in Aegyptum ut auxilia retur Sultano, cui Sultanus dedit 40. aureorum millia, modo non egrederetur Aegyptum, nisi Syracino aut extincto, aut Aegypti finib. expulso. Commissa itaque pugna, Almericus Syracinum aciem uiriliter strauit, &in fugam uertit. Venit ergo Syracinus Alexandriam, sed Almericus cum obsidione praemens, tandem pax est facta hac conditione, ut Syracinus egrederetur Aegyptum, &captiui utrinque restituerentur, sicque ciuitas per deditionem in regis transunt potestatem. Impe fator uero Constantinopolitanus uidens regnum Aegypti esse in manu effoeminatorum, eosque opus habere externo tutore, &timens ne ueniret ad gentes alienas, subornat regem Aimericum, ut fracto foedere, quod habuit cum Sultano, Aegyptum in suam redigeret potestatem, &huius ma liincentiuum ministrabat magister domus hospitalis, quem tamenfratres militiae templi sequi no luerunt, iudicantes id esse contra conscientiam &praeter pacta. Almericus itaque descendens in Ae Syptum, oppugnat Pelusium. Quod audiens Sultanus, implorat Noradini auxilium. Obsequi tur Noradinus, missoque cum Syracino magno exercitu, Sultano succurrit. Almericus uero euerso interim Pelusio, Cairum obsidet, unde Sultanus Suar regem cupidum promissus eneruat, infi litam pecuniam offerens, quam uix Aegypti regnum persoluere posset. Hoc autem non ut sol ueret fecit, sed ut regem protraheret, quoad Noradini Tureae auxilia uenirent. Datis interea praesenti centum millibus aureorum, rex obsidionem soluit, &retrocedens circa hortum balsarni castra constituit. Et audiens Syracinum cum ingenti multitudine uenire, redijt in suum regnum. Sfracinus uero uidens temporis opportunitatem uotis suis consociatam, Sultanum nihil meluentem occidit, &ueniens ad Calipham, ab eo Sultanus insignitur, in magnam perniciem Chri stianorum. Non tamen diu superuixit Syracinus. Successit uero Saladinus, uir acris ingenij ac firennuus, qui ad Calipham dominum suum ingressus ut solitam ei exhiberet reuerentiam, oc cidit eum &omnem eius progeniem, ut simul esset Sultanus &Calipha, &uidentes principes Christiani, quam pessima esset conditio eorum, iunxerunt imp. Constant. Et rex Almericus copias su assimul, anno 1171. &obsederunt Damiatam, sed nihil efficientes, coacti sunt recedere.