Latin
1009.5 to 1009.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1009.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Anno sequenti Saladinus ut Christianis uicem rependeret, contractis infinius copijs, regnum Ierosoly mitanum ingreditur, sed tamen parum nocere potuit. Anno 117. Noradinus magnus Christia llorum persecutor mortuus est, relinquens filium impuberem. Mortuus est quoque paulo post Almericus. Gesta sub Balduino 7. rege leproso. Ortuo Almerico rege lerosolymitano atque Noradino principe Damascenorum, Damasceni uocauerunt Saladinum ob tutelam pueri. Qui occupato regno Damasce norum, Christianos omnes breui fuerat confecturus, nisi Balduini Almerici filius in Aregem fuisset assumptus. Sed cum elephantiae morbo laborare inciperet, Raimundus co mes Tripolitanus regni curam &administrationem suscepit. Saladinus itaque saepe Christianos aggressus, bis aut ter uictus est, &aliquoties quoque uicit. Deinde subacta tota Mesopotamia, reuersus in Coelesyriam, recepit nobilem ac potentem urbem Alapiam. Balduinus uero sentiens ingrauescere morbum suum, tribuit uniuersalem regni administrationem Guidoni, sororis suae Sibyllae uiro. Et cum is negligenter ageret, &hosti palsim uia pateret, Balduinus rex nepotem suum Balduinum, quem Sibylla soror eius ex primo marito Guilelmo marchione Montisferrati sustu lerat, in regem coronari fecit. anno scilicet 1183. Sed mortuus est puer ad S. auunculi obitus diem. Gesta sub Guidone 8. rege Ierosoly. Efuncto Balduino leproso, Guido sororis suae maritus creatus est rex Ierosolymorum. Quod cum Raimundum comitem Tripolitanum male haberet, defecit cum Tripoli, JTiberiade &totius Galilaeae principatu à rege lerosolymitano. Saladinus uero uidens Christianorum dissidium, comparato exercitu ingenti, duxit ille ad Ptolemai dem. Inerant tunc urbi illi Christianae militiae principes, templi &hospitalis magistri quibus ea urbs à regib. concessa erat. Hi primum impetum hostis superiores facti, cruentam ui ctoriam obtinuerunt. Nam magister hospitalis &meliores quique de suis ceciderunt. Raimull dus uero Tripolitanus Tiberiadem munit, ®i Guidoni reconciliatur, &inducias cum Sa ladino factas abrumpit. Auxit exercitum Saladinus, repetitque templarios multo atrociore quam antta bello.