Latin
1022.1 to 1022.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1022.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
postea Nabuchodonosoris &Alexandri Ma cedonis oppugnantium molib. in uorginem conectisfium continens fuit. Tib gus testatur eam col ditam aliquot aniipost conditam Zius niem, idque ante belli Troianum. Alijuero scribunt eam conditam ab Agenore post Troianum excidium in insula, 4. stadijs à continenti auulsaTempore regum Ierosolymitanorum Christianorum habuit magnum murorum ambitum, forma rotundam, rupi durissimae insidens &undique mari circundata, nisi quod à fronte, hoc est ab orientepa tebat aditus, quem Nabuchodonosor &Alexander magnus fecerunt. Is autem introitus retroactus temporib. munitus fuit quadruplici muro. Habet portus duos, clausum unum, alterum publici quem Aegyptum uocant. Intus est spectabilis palatijs, uidenturque ex ueteri felicitate aedificia ani qua deiecta, columnae marmoreae, opera quam pro sui mole &artificio stuporem faciunt contuentm: Quum olim Alexander magnus contenderet istam urbem expugnare, cogitabat in primis quem modo molem iaceret, quae urbem continenti committeret, sed quod multis impossibile uidebatur. In gens enim animos militum incessit desperatio, cernentium profundum mare, quod uix diuina op posset impleri. Nulla putabant saxa tam uasta, nullas arbores tam proceras reperiri, quibus illu spatium aggeraretur. Deinde uidebant fretum semper exaestuare, &quo arctius uolutabatur inte insulam &continentem, hoc acrius furebat. Erat praeterea mare iuxta moenia tam profundum, ut nullae scalae applicari potuerint, quib. milites ascenderent in ciuitatem. Alexander tamen api posito suo non desistens, magnam uim lapidum misit in mare, fecitque ex Libano adducirates pro turribus faciendis. Cumque à fundo maris in altitudinem montis moles ipsa cresceret, Ti rij molem ipsam &turres incenderunt, irritumque reddiderunt conatum Alexandri. Prorutis ig tur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit, tantaeque me lis uix illa uestigia sunt inuenta. Rex ergo noui operis molem orsus est, totasque arbores cum il gentibus ramis in altum fecit proijci, deinde saxis onerari, &rursum alias arbores immitti &cu mulari saxa. Coniunxit etiam triremes plurimas, ut undique murum ciuitatis circumirent, sed ex citatus uentus &commotus fluctus maris, colliserunt nauigia, ruperunt uincula, &milites in profundum traxere.