Latin
1022.5 to 1022.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1022.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Tyrij licet animis non destituerentur, tamen coniuges liberosque uehendos Carthaginem tradiderunt, fortius quicquid accideret laturi, si charissimam sui partem extra communis periculi sortem habuissent. Alexander interim non quiescens, iubet reparari aggerem adduc t plurimas naues, &submersis Tyriorum nauib. admotisque turrib. hostes in muro transfodit, urbem ingreditur, omnesque interficit, exceptis his qui in templa confugerunt. Durauit obsidior. ime sibus. Referuntur autem intra munimenta urbis 6. millia armatorum trucidata, &duo millia crucibs affixi per ingens littoris spacium pependerunt. Ab hac urbe Carthago in Africa fuit extructa, sicut &Leptis atque Vtica, &item Gades in occidente, quemadmodum Plin. scribit. Atempo reitad teitaque Alexandri magni usque ad tempora nostra desijt Tyrus esse insula, sed facta est marilima ciuitas, littori, ut diximus, adhaerens, nec unquam illam assecuta est magnificentiam &tantum Iperium maris, quantum habuit ante Alexandrinum excidium. In hac urbe fuit sepultus Fri lericus primus, dictus Barbarossa, sicut supra quoque signaui. Zidon.