Latin
1029.1 to 1029.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1029.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Audito rex Indorum ingenti apparatu belli, conatus est excedere Semiramidis uires, omnibusque quae belli usus poscit praeparatis, nun cios ad Semiramidem iam appropinquantem mittit, &reprehendens eius ambitionem quod nulla iniuria lacessita bellum sibi inferret, comminatus est, si eam uinceret, se illam cruci affixurum. Le Papegeraegnicta epistola ridens Semiramis, non uerbis, sed uirtute certandum esse respondit. Ponte uero super Indum constructo, &praesidio ab utroque latere imposito, o mnes traduxit copias. Prae cedebant elephantorum si mulachra, quib. hosti mulier metum inijcere uolebat. At simulatio illa haud diutius latuit. Nam admiranti bus Indis, unde tanta illi elephantorum copia suppete ret, quidam ex Semiramidis exercitu nocte capti rem prodidere. Quapropter confisus suis uiribus rex, fictionem elephanto sum praedicens, copias suas aduersus Assyrios eduxit. Appropinquantibus autem exercitibus, rex equites &currus in prima acie ante phalangem destinauit. Semiramis simulatis elephantis aduer lus equites praemissis, initoque certamine, regios equites fudit. Assueti enim ueris elephantis, equi noua forma, olfactuque insueto turbati sunt. Semiramis cum electis militibus uictoriam istam se cuta, Indos in fugam uertit. Quibus ad phalangem fugientibus, rex aciem peditum praecedenti bus elephantis promouit. Veri elephanti contra simulatos ibant, neque pari robore pugnabatur. Superiores erant Indi, magnanque edebarit Assyriorum caedem. Omnibus uero tandem Assyrijs ad fugam intentis rex Semiramidi casu obuius, sauciauit illam iaculo, parumque abfuit quin illan cepisset. Omnes itaque in fugam uersi insequentibus Indis magna caedes facta est, quousque llumen traiecerunt. Tunc permutatis captiuis, Semiramis in Bactrianos redijt. Quae culpanda in Semiramide. Mnia iam commemorata, nedum in foemina, sed in quocunque uiro strenuo mirabilia at que laudabilia &perpetua memoria celebranda, una obscoena mulier foedauit illece ibra. Nam alium uirum capere noluit, uerita ne imperio priuaretur. Sed eos ex militib. Peligebat appetebatque, qui in castris erant forma &decore praestantes, quos omnes postea priuabat uita.