Latin
1029.5 to 1029.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1029.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque quasi assidua libidinis prurigine ureretur infelix, inter moe chos quoque filius Ninus numeratur, iuuenis praestantissimae formae, qui uti cum matremutasset sexum, in thalamis more delicatae foeminae marcebat ocio, ubi mater aduersus hostes suda bat in armis. Qua turpi nota foedata Semiramis dum putat astutia abolere, quod lasciuia deturpauerat, legem illam impiam &scelestam condidisse aiunt, qua praestabatur subditis, ut circa uene rea agerent quod liberet. Alij tamen scribunt, quod cum in desiderium filij incidisset, eumque iam aetate prouectum in suos prouocasset amplexus, ab eodem cum annis iam 32. regnasset occisam. A quibus dissentiunt alij, asserentes eam libidini miscuisse saeuitiam, solitamque quos ad explendum quae uredinis uotum aduocasset, ut occultaretur facinus, continuo post coitum iussisse necari. Vetum cum aliquando concepisset, adulteria prodidisse partu, ad quae excusanda, legem illam iniquam, cuius iam mentio facta est, proditam aiunt. De qua Orosius sic scribit: Semiramis libidi ne ardens, sanguinem sitiens, cum omnes quos concubitu oblectasset occiderit, tandem filio fla gitiose concepto &impie exposito, incestu cognito priuatam ignominiam publico scelere obte xit. Praecepit enim, ut inter parentes &filios nulla delata reuerentia naturae de coniugijs appetem dis, quod cuique libitum esset, liberum fieret. De exitu eius Iustinus sic scribit: Ad postremum quum zz ; quum concubitum filij petisset, ab eodem interfecta est 42. annos post Ninum regno potita, De asphalto Babylonico. Abet textus Biblicus Gen. II. usos fuisse filios Adam in extructione turris Babyloni cae bitumine pro cemento, hebraice hemar non homer: ubi rabi Dauid Kimhi dicit. he mar esse speciempicis, quam Graeci asphaltum uocant, qui in hunc usque durat diem.