Latin
1055.1 to 1055.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1055.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde saeuiens in corpus Cyri, amputatum caput eius proiecit in foueam (ut Iosephus scribit) sanguine interfectorum plenam, dixisseque fertur: Cyre exatia te sanguine, quem tantopere sitisti. Iustinus scribit, Cyrum quum simulasset metum &castra deseruisset, uinum affatim &ea quae erant epulis necessaria reliquisse. Quod cum nunciatum reginae esset, adolescentulum filium ad insequendum eum cum tertia parte copiarum misit. Adolescens uero rei militaris ignarus, ueluti ad epulas non ad praelium ueni. ens, omissis hostibus insuetos barbaros uino onerare atque inebriari se patitur. Prius autem Scythae ebrietate quam bello uincuntur. Quibus cognitis Cyrus reuersus per noctem, securos opprimit omnes. Tomiris uero in ultionis solatia intendens, hostes recenti ui ctoria exultantes, pari insidiarum frande circundedit. Nam simulata diffiden tia propter uulnus acceptum refugiens, Cyrum adusque angustias produxit. Ibi compositis in montibus insidijs, ducenta millia Persarum cum ipso rege trucidauit. In qua uicto tia etiam illud memorabile fuit, quod neque nuncius tantae cladis quidam superfuit. Caput Cyri amputatum in utrem humano sanguine repletum, conijci regina iubet cum hac exprobratione ciudelitatis. Satia te sanguine inquit, quem sitisti, cuiusque insatiabilis semper fuisti. Desidera stiiam triginta annis sanguinem, en habes satis sanguinis. Hic crudelis animus in hunc usque diem inest habitatoribus Scythiae, quae est extra Imaum montem. Nam uacant continuis bellis &uenationibus. Habent maximas syluas &multo maiores solitudines, ut etiam Scythia tellus in prouerbium abierit, quoties loquimur de terra aspera &horrida. In nulla terra plura &ra liora inueniuntur animalia quàm in hac Scythia. Gignit &Africa multa monstra saeuaque &uenenata animalia, sed quae homini non conducunt, magis enim creata sunt à domino deo, ut exillis agnosceremus eius immensam sapientiam &admirandam potentiam, quam ut homi ni hinc aliqua accederet utilitas. At animalia in Scythia nata, innocua sunt nisi irritentur, atque incolae magnam hinc capiunt commoditatem.