Latin
1055.5 to 1055.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1055.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut Russi &Moscouitae fatentur, quibus cum nostri mercatores multa habent commercia, nobiliores pelles &quae apud nos in maxima sunt aestimatione, ut sunt Mardurorum, Pirolorum, Zabellorum &similium pelles, pro magna parte ex hac Scythia ad nos deferuntur. Habet tamen regio ista nostro tempore aliam appelationem: nam uocatur magna Tartaria, de qua paulo post dicemus. Mores Scytharum. Vnt Scythae homines duri &asperi, nec tam molliter &laute ut nos educantur. Non curant nec utuntur rebus externis ad se allatis, per quas effoeminatores reddi possent. Sunt statura corporis procera &bene constituta, singularique coeli influxu suffulta. Superant enim in his Septentrionales eos qui inhabitant terras australes, eo quod tanto solis ardore non macerantur, sicut australes qui terrae planiciem inlabitant. Assuefiunt Scythae à pueritia ad tolerandos labores, famem, frigora &alia aëris incommoda, quin &pecora sua assuefaciunt ad austeriora pabula, ut plerunque solis folijs arborum &dumetorum surculis enutriantur. Inde fit ut magna modicis expensis gerant bel su, magno suo commodo. Nec ullus inuenitur populus, qui breui temporis spacio longiora quam ipsi conficiant itinera. Quando longe absunt ab hoste, propè sunt, idque propter uelocitatem suam deo saepe obruunt eos improuiso. Et contrà, quando aduertunt hostem in apparatu suo longe excellentiorem esse, facile sese subducunt ab eo, elabunturque. Non temere aggrediunturliostem, nisi prius eis constet de consequenda uictoria.