Latin
PMRERERRRIERE
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1056
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt miri &astuti artifices ad fallendum ho stem, ut illum grauent uel fame uel uigilia aut alia impostura, qua eum ab aequioribus ad iniquio res trahant conditiones, tandemque uincant. Praesertim quando in plano utraque castra consistunt, tunc insidiose differunt pugnam quousque hostem defatigent &languidiorem reddant, tunc il lum inuadunt. Nec est alia ratio, cur tam modica sciamus de eorum terra, oppidis &locis, nisi quod summa utuntur contra externos hostes cautela, nec permittunt dominum quenquam alle num in terris suis nidulari, sed extra fines suos cuncta agunt bella. Quae autem de ipsis haben tur &sciuntur, à uicinis &confinibus populis innotuerunt. De illustribus Scythiae mulieribus, quas Amazones uocant. Vm hic sermo de foeminis Scythiae inciderit, animus haeret, utra uirtus, uirorum ne ant Imulierum Scythiae plus sibi gloriae compararit. Promanarunt ex his Amazones, inauditae fortitudinis &audaciae mulieres, quae non modo cum caeteris illustribus fominis conferri indignantur, sed uirorum se gloriam aequasse ne superasse dixerim, sane contendunt. Hanc originem Historici sic describunt. Quum in Scythia duore gij iuuenes optimatum factione domo eijcerentur, coacta magna iuuentute in Cappadociam uenisse dicuntur, ubi &hanc historiam recensuimus, &Themiscyros occupasse campos, ibique diu rapinas &latrocinia exercuisse: finitimorum tandem conspiratione ad unum omnes fult se caesos. Vxores quae superfuerant uidentes exilio additam orbitatem, non solum ut propisa tuerentur arma sumpserunt, sed quum desperationem audacia corroborarent, fines amplificar contenderunt. Finitimorum coniugia aeque ac seruitutem abominatae sunt, contemptis uite rum adminiculis, regnum auxerunt, &ut in pari omnes fortuna forent, uiros qui domi superfuerunt interfecerunt, moxque rabiem conuerterunt in finitimos, quibus pacatis ne ad interitu redigerentur eorum concubitus statuto quotannis tempore inire solitae sunt, editos continuo mares necabant, foemellas contra tollebant, quas non foemineis artibus excolebant, sed equis, uenationibus &arcu exercebant. Exurebant mammas dextras, ne sagittando impedi rentur, unde nomen his inditum. Harum Lampedo &Marthesia reginae praestantissimae suc re, alternis regnum uicibus gubernabant, altera domi, Eris altera rempub. gerebat. Subegerant Europae partem, ac multas Asiae ciuitates in ditionem suam plane redegerant. Dum tuendi imperij gratia in Asia cum exercitu magno commorantur, Ephesum, Smirnam, Cumam &magnesiam condidere. Marthesiae filia successit Orithya, quae foris rempub. gerebat, &Antiope soror eius domi. Post hanc Pentesilea cum fortissimo quoque uiro comparanda, Troianis optil cum ingentibus copijs afferre non timuit. Ad Alexandri usque tempora perdurarunt. Nam Thalestris regina impetrato Alexandri concubitu, paucis post temporibus, cum uniuer sis Amazonibus interijt. Alexandri magni exercitus in Scythia horrendam aëris tempestatem est perpessus.