Latin
1069.5 to 1069.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1069.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam scribunt hos dentes elephantis esse loco cornuum, &quemadmodum ceruis per singulos annos eluxantur cornua exciduntque &alia in eorum lo cum repullulant, sic elephanti amittunt eburneos dentes, succrescuntque alij in eorum locum. Verum de his infra plurascribemus. De draconibus indiae &Aethiopiae. Raco maximus est serpentum, habetque dentes acutos &ser ratos: uim tamen ma iorem habet in cauda quàm dentibus, nec habet untantum de ueneno sicut alij ser pentes. Si quem cauda ligauerit, occidit, nec elephas tutus est corporis sui magnitudine. Nam circa semitas delitescens per quas elephanti gradiuntur, crurae cauda sua alligat &innodat, suffocatosque perimit. Gignitur in India &Aethiopia. Vnde Plinius: Geferat Aethiopia dracones Indicis pares, uicenum cubitorum. Solent autem quatuordetim aut quindecim mutuo se compiecti, &erectis capitibus uelificare per mare &flumina ad Draconet uipabula cenum cubitorum pabula meliora. Habet draco solum uenenum in lingua &felle, unde aethiopes amputatalis gua comedunt carnes draconis. Dicit etiam Plinius, quod ui ueneni semper erigitur eius lingua, &quandoque ex calore ueneni inflammat aërem, ita ut uideatur spirare ex se ignem.