Latin
INDIA EXTRA GAN
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1070
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquando etiam dum sibilat emittit flatum contagiosum &inficitur aer, &morbus pestilens sae pe inde generatur. In mari &fluminibus quandoque habitat, in speluncis &antris latitat, raro dormit, semper ferè uigilat, aues &bestias deuorat: acutum habet uisum, ut in montibus uidere possit à remotis praedam suam. Inter elephantes &dracones perpetua est dimicatio. Nam draco cauda constringit elephantem, elephas uero pede &proboscide prosternit draconem. Draco nexu caudae innodat pedes elephantis atque cadere eum facit. Elephas uidens draconem super arborem, nititur eam frangere, ut percutiat draconem: draco autem insilit in elephantem, cupiens eum mordere inter nares atque excaecare eum. Aliquando uero insilit super eum à tergo, mordens eum &sugens sanguinem eius: quo fit, ut put longum conflictum elephas subtractione sanguinis debilitatus cadat super draconem, &mo riens interficiat occisorem suum. Causa quare draco ita appetit sanguinem elephanti, est frigid tas sanguinis eius, quo draco appetit infrigidari. Sunt autem dracones quidam tanti, ut totum capiant sanguinem. Repugnat elephas contra impetentem draconem magna solicitudine, conaturque hostem pedibus conculcare, aut proboscide nexum resoluere &draconem leuatum sternere in terram. Habet enim tantum robur in ipsa proboscide, ut etiam arborem radicitus e Habe uellere queat, praesertim quando uidet hostem in arbore sedentem &sibi insidiantem. praeterea India multos horrendos &longos serpentes &aspides, item alatos scorpiones, seun pentes, qui passim in tuginon sunt homini tam infesti sicut quidam parui &semi rijs, in uasis &in sepibus inueniuntur atque hominem letaliter uulnerant. In alijs locis suntle pentes bicubitales alati in modum uespertilionum, qui noctu solent circumuolare, &urina sil las effundere, &quem tetigerint eum reddunt scabiosum &tabidum. De Grypibus Indianis Rypem in India quadrupedem esse aligerum tradunt uiribus potentem leonis modo, recuruis unguibus, dorso nigrum, priori parte purpil Ireum, alis albicantibus, ore aquilino, igneis och lis captu haud facilem nisi sit adhuc pullus: prae terea nidificare in altis montibus, ac cuiuis animalium in pugna congredi praeterquàm leoni &elephanto. Aurum insuper fodere apud Bactrios populos Indis uicinos, in desertis locis ferunt, propeque accedentes arcere, ex eoqui nidos nectere: ad quod surripiendum saepe uenit mille aut duum millium hominum exercitus, magno cum periculo, tum etiam quaestu. Tertio deinde aut quarto redeunt anno, idem agentes. Haec Aelianus. Bucephalu Radunt scriptores Alexandrum magnum duas in India condidisse ciuitates, easque collocasse ad Hydaspim fluuium, ad utranque eius ripam. Vnam appellauit Niceam ob uictoriam in coloco contra Indos obtentam, &alteram Bucephaliam, ex nomi ne Bucephali equi sui in eo loco sepulti. Fuit autem equus ille sic dictus à latitudine frontis, uel ab aspectu toruo, uel ab insigni taurini capitis armo impressi.