Latin
1079.1 to 1079.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1079.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Plus mouendo profecit, quàm si precatus esset, quippe magnitudinem animi eius interritam, ac ne fortuna quidem infractam, non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est. Aegrum curauit haud secus, quàm si pro ipso pugnasset. Confirmatum contraspem omnium in amicorum numerum recepit. Mox donauit ampliore regno quàm tenuit. Scribunt alij, Porum regem Alexandro ostendisse thesauros su os, dedisseque ei &toti exercitui immensa munera. Alexander superatò Poro rege peruenit ad metam Herculis &Bacchi. Lexander tam memorabili uictoria laetus, qua sibi totius orientis fines apertos esse cen sebat, magno apparatu disposuit ingredi interiora Indiae, conditis tamen antea duabus urbibus in utraque fluminis, quod superauerat, ripa. Hinc ad interiora Indiae processit. ASyluae erant prope in immensum spatium diffusae, procerisque &in eximiam al itudinem editis arboribus umbrosae. Coeli temperies salubris, quippe ubi uim solis umbrae leuant, &aquae largae manant è fontibus. Caeterum hic quoque serpentium magna uis erat, squamis fulgorem auri reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est, quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est. Hinc in regnum Sophitis peruentum est: quo relicta per multa uiarum discrimina tandem peruenit ad signa Herculis &Liberi. E. rant autem imagines ex auro factae, nec erat Herculi Liberoque concessum ultrà procedere. His honoratis collaudatisque, Alexander ulterius progressus fuisset, nisi disuasum fuisset, ne tentaret quod etiam dij tentare non fuerant ausi. Diuertit tamen ad sinistram Indiae partem, hoc est, in se prentrionem, ne quid illi in ignotis subtraheretur locis. Venit ergo in regionem asperam &mon tosam, ubi immensos reperit serpentes &Rhinocerontes. Venit quoque ad paludem siccam canna abundantem, per quam dum transire tentaret, belua noui generis prosiliuit, quae serrato tergo, alterum caput lunae, similis hippopotamo pectore crocodili gerens, alterum similimum duris munitum dentibus, duos milites uno ictu occidit repentino. Hanc hastis non ualebant transfigere, sed uix tandem malleis comminuerunt. Alexander inde profectus peruenit ad sylcastris iuxta fluuium quendam, pabulatores, &lignatouas Indorum altissimas, collocatisque res emissi redierunt nunciantes, uenire è syluis elephantorum immensos greges ad expugnanda castra.