Latin
1079.5 to 1079.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1079.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Imperauit ergo rex Thessalicis militibus ut ascenderent equos, secumque tollerent sues, quorum grunnitus timere bestias nouerat, &occurrere elephantis primum iussit. Deinde alios cum hastis armatos subsequi equites &tibicines omnes in prima adesse acie. Equis insidentes praecedere, &pedites omnes in castris remanere iussit. Ipse cum Poro rege &equitatu praecedens, uidit agmina bestia rum inse erectis proboscidibus tendentia. At Porus asseruit eos facile auerti posse, si ab equitibus uerberari sues non desisteretur. Nec mora, trepidantes elephanti &con uersi priores saltus petere coeperunt, buccinis hominum et grunnitib, suum attoniti. Primo deinde aurorae diluculo in alias Indiae profectus Alexander regiones, in campo pa tenti mulieres uirosque pilosos in modum ferarum toto corpore uidit, pedum altos nouenorum, sine ueste &nudos. Hos Indi Ichthyophagos appellant. Hi assueti flu minibus nec non stagno, crudo pisce &aquarum haustu uiuunt. Quos cum peregrini adire uolunt, uicinis se ma ris immergunt gurgitibus. Sunt qui scribunt Alexandrum quoque Cynocephalis ingentibus plena inuenisse nemora. Hi ad ictus sagittarum in fugam fuerunt uersi. Omitto hic alias nugas, quae in historia Alexandri recensentur, quomodo scilicet uenerit ad duas arbores soli &lunae consecratas, è quibus oracula petebantur, &Alexander ibi edoctus fuit, se unum orbis terrarum dominum futurum, sed uiuum in patriam non rediturum, quod &factum est. Nam dum repetit Mace doniam, Babyloniae mortuus est, ueneno extinctus. PileuDe India ultra Gangem fluuium sita.