Latin
1080
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1080
Unproofread scanNot analysed yet
Vamuis ista India sit supra modum fertilia &bene culta, inueniuntur tamen in ea sicut &in priori, multae solitudines, multi &uarij Asyluestres homines atque animalia, idque ob immensum quem habet calorem. Nam subijcitur tropico cancri, declinatque ferè ad aequatorem usque. Vnde Plinius scribit, incolas huius terrae colorari sole &contrahere nigredinem in star aethiopum, non quod ab extra tantum nigri fiant ex solis adustione. sed ex ipso sanguine in genita est eis nigredo, quam duplicat superueniens ardor solis. Confinxerunt ueteres multa monstra quae in hac terra asserunt inueniri, praeserim Solinus &Megastenes scribunt, per diuersos lndiae montes esse nationes capitibus caninis armatas unguibus, ams ctas uestitu tergorum, ad sermonem humanum nulla uoce, sed latrati bus tantum sonantes asperis rictibus. Ganges fontem qui accolunt, nullius ad escam opis indigenodore uiuunt pomorum syluestr um, longiusque pergentes, eadem si lo in praesidio gerunt, ut olfactu alantur. Quod si tetriorem fortè spi ritum traxerint, exanimari eos cum tum est, &illorum aliquos in Alexandri castris fuisse memoriae traditum est. Legimus monoculos quoque in India esse. Quosdam etiam tam insigniter auritos, ut aures ad pedes defluant, at que in alterutram earum decubent, quarum duricie arbores conuellant. Quosdam item singu lis pedibus &adeo latis quidem, ut ubi se desendendi à colore uelut resupinati, his totaliter in umbrentur. Legitur etiam gentem quandam esse, quae in iuuenta est cana, in senectute uero ni grescit. Esse etiam perhibent alteram foeminarum gentem, quae quinquennes concipiunt, sed ultrooctauum annum uisendi spacia non protrahunt. Sunt qui ceruicibus carent, &in humeris habent oculos. Sunt praeter eos iam enumeratos, syluestres quidam homines caninis capitibus, hirto &aspero corpote stridore terrifico. Sed haec &alia id genus quae de India &gente eius memorantur, quoniam magna opus est fide ut pro ueris recipiantur, quamue in ijs quidem quae sunt pene oculis admota, nisi grauate adhibent qui aliena legunt scripta, parcius sunt refe renda. Memorantur quoque Pygmei esse in India, qui nunquam in pace sunt nisi quando grues, quibus cum perpetualis est, ad nos uolant. Sunt au tem Pygmei breues homines, habitantes in extrema parte montium Indiae, salubri coelo semperqum uernante, qui ternos dodrantes non excedunt. Pygme enim cubitus dicitur. Pugnant Pygmaei cum gruibus, sed uin cuntur. Fama est insidentes arietum caprarumque dorsis, ar matos sagittis, ueris tempore uniuerso agmine ad mare descendere, &oua pullosque earum alitum consumere, ternis eam expeditionem mensibus confici, aliter futuris gregibus non resisti: casas eorum luto pennisque &ouorum putami nibus construi. Caeterum de gruibus &eorum abitu autores sic scribunt.