Latin
1086
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1086
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi conscendens est elephas submittit genua, &quasi stapedes instrueret, praebet scandendi facultatem: subleuante tamen quopiam homine à tergo sessorem. Infrenes sunt omnes, nec ceruicem restis uincit: soluto prorsus capite gradiuntur. Et quoniam nullum habet setarum tegumentum, ne in cauda quidem praesidium abigendo taedic muscarum (nam &id, inquit Plinius, tanta uastitas sentit) sed cancellata est cutis, &inuitans id genus animalium odore. Ergo cum extenti recepere examina, arctatis in rugas repente cancel lis, comprehensas enecant, hosque ijs pro cauda, pro iuba &pro uillo est. De Rhinocerote. Olet Rhinoceros inueniri in illis terris, ubi elephantes gignuntur, estque genitus hosus elephanto, inquit Plinius, haud secus quàm draco illi insidians. Vnde &Romani olim commissura horum animalium natura inimicorum spectacula celebrauerunt. Habet Rhinoceros duo cornua, alterum insigni magnitudine ex naribus procedens simum forma, durumque instar ferri: alterum quod superne erumpit exiguum quidem, sed ualidissimum. Quando hoc animal elephantum inuadere nititur, limat cornu ad saxa, aluumque eius maxime petit quam scit suis ictibus peruiam esse &grauiter ictam, cornu tanquam gladio proscindit. Scribunt quidam Rhinocerotem imparem esse magnitudine elephanto. Solinus uero scribit, parem esse longitudine, breuiorem uero cruribus. Congressi itaque Rhinoceros &elephantus ad pugnam, natu ralibus utuntur armis, Rhinoceros cornu narium &elephantus dentibus, quibus cutem Rhi nocerontis quantumlibet duram, cornutam, seu testeam &uix iaculo peruiam, tam uiolento ictu uerberat dentibusque laniat, ut inde succumbat. Rhinoceros uero mucrone naris suae molliorem partum elephanti, aluum scilicet sic sauciat, si elephas eum non praeueniat, ut prae sanguinis effusione eltphas deficiat. Anno Christi 1513. prima die Maij, fuit Emanuel regi Portugalliae allatus ex In dia Rhinoceros uiuus, colore buxeo siue uermiculato testis clypeatis tectus, magnitudine elephanti, cruribus tamen breuioribus, omnique ex parte armatus. Habebat robustum &acutum cornu in nare, quod limat. ut diximus, ubi se parat ad pugnam. Omnis haec inimicitia est obme liora pascua, ut quidam scribunt, quae conatur alter alteri praeripere. Anno Christi 1515. rex Emanuel Vlyssipone praebuit ludum &certamen unius elephantis cum Rhinoceronte, specta culum admiratione dignum, sed in quo elephas succubuit.