Latin
1087.1 to 1087.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1087.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Calechut Indiae emporium celeberrimum. T.Rbs Calechut est in continenti, &aedes eius pelago alluuntur. Moenibus haud ambi tur, uerum continetur circuitu sex mille aedium, non adhaerentibus ut apud nos aedi ficijs sed longiore spacio discretis inter se aedibus. Qua uero in longitudinem exten ditur, millenis patet passibus. Domus sunt despicabiles, quippe quae supra equitis altitudinem ab humo non tolluntur. Frondium plerunque laceramentis loco imbricum cooperiuntur multis contignationibus. Huius rei causam afferunt, quod humo egesta ad qui nos palmos aqua mox scaturire dicitur, ob id nequeunt altius fundamenta iacere, quae contiRex daemonum latriae est addictus. Non diffitetur deum gnationibus ferendis sufficiant. architectum coeli &terrae, praecipuum autorem ac primariam causam esse: sed negocium iudicandi orbis delegasse cacodaemoni, iuri reddendo mortalibus: factam à deo potestatem tribuendi cuique quod suum est, pro benefactis uidelicet ac malefactis mercedem emeritam. Huic Deumo nomen indiderunt. Deum uero maximum Tamerani ap pellant. Deumi imaginem rex habet in sacello suo seden tem, diademate redimitum caput eius modo Romanorum pontificum. Sed id plus habet, quod diadema ternis insignitur cornibus. Fulciunt item daemonis caput quaterna cornua, oreque uastissimo hians, dentes praese fert qua ternos: naso est deformi, t oruis trucibusque oculis, uultu minaci, aduncas manus uncini instar habet pedes uero gal lo haud absimiles. Qui monstrum horrendum ingens con spicantur, pauent continuo: res est sane uisu indignissima. eadem que horrifica admodum. Sacellum ambiunt picti daemones &in singulo angulo sedens ex aere uisitur satanas, ita fabre factus, ut undecunque flammescere uideatur, absumentibus animas miserandum in modum flammis. Et daemon dextra animam ori admouet, sinistra autem ex inferiore loco aliam corripit. Singulo mane eorum sacerdotes, qui Bramini dicuntur, memoratum idolum rosacea &huiusmodi odorifero latice emaculant, suffiuntque uarijs odorameniis, procumbentes. que adorant. Sanguinem Galli per hebdomadam uasi argenteo carbunculis ignitis oppleto in dunt, additis suffimentis odorum innumeris, thuribuloque accepto adolent largissime thura, tinniente crebrius interea tintinnabulo argenteo. Nec prius rex sumit cibum, quàm quaterni sacerdotes regia dapes daemoni obtulerint. Porro rex pransurus humi recubat absque stragulis, &discumbentem stantes sacerdotes circumstant, nusquam propius quàm ad quaternos passus accedentes, regis uerba reuerentissime obseruantes.