Latin
1106.1 to 1106.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1106.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Insulae sunt numero quinque, Tharante, Muthil, Thedori, Mare &Mathien, tum citra, tum ultra, tum etiam sub aequinoctiali sitae. Alia garyophylum, alia myristicam nucem, alia cinamomum gignit. Vicinae sunt omnes sed paruae atque angustae. Sunt habitatores earum egentes admodum, ut pore apud quos nihil praeterquam aromata proueniunt. Viuunt pane &piscibus, nonnunquam psitacis. Latent tuguriolis demissis admodum, &in summa, omnia sunt apud eos humilia &sordida praeter pacem ocium &aromata. In Thedori est magna copia garjophylorum sicut &in Tarante atque Matthien. Arbores garyophylum proferentes, nonnisi in abruptis rupibus prouenire solent, &ita densantur ut ple runque lucum faciant. Arbor haec tum folijs, tum crassitudine, tum ipsa etiam altitudine, laurosi milima est, nascitur autem fructus eius in summis singulis ramusculis. Corolla primum, tum in ea flos haud alius quàm mali aurei prodit. Rubescit primum garyophylum, mox sole tostum nigrescit. Huius arboris syluas inter se quemadmodum nos uineas indigenae partitas habent. Iniula Muthil cinamomum gignit. Arbor est surculosa &alioqui sterilis, siccitate gaudens, li milima arbori quae malum fert punicum. Huius cortex ad solis calorem dehiscens, à ligno auellitur &paululum ad solem detostus fit cinamomum. Huic propinqua est alia insula, quae Moluccensibus insulis maior ampliorque: in qua myristica nux nascitur, cu Badam appellatur ius arbor procera amplaque est, arbori quae nucem iuglandem fert admodum similis. Neque haec nux aliter quàm iuglans producitur, gemino protecta operimento, pill uinari primum calycis, hoc est, folliculo, sub quo tenuis membrana, quae reticulatim nucem amplectitur. Haeu apud nos muscatae flos, ab Hispanis macis uocatur, nobile &salubre aroma. Alterum operimentum ligneum est putamen ut auellanae, cui nux inest muscata. Gingiber uero passim in singulis insulis huius archipelagi na scitur, aliud seminatum, aliud sponte prouenit. Sed quod seminatur nobilius est. Herba similis est illi quae crotum fert, &eo modo eius radix ferè nascitur, quae gingibes est. Cum itaque duae adhuc naues Hispanis superuenissent, una per altum mare recta ad promontorium Afis cae, cui Bonae spei nomen est, delata est, altera uero pel archipelagum uastumque oceanum ad littora illius conti nentis, cuius suprà meminimus, cursum accepit.