Latin
1106.5 to 1106.6
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1106.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec li buit hic inserere de nauigatione, quam tentauerunt Castellani per occidentem in orientem, idque per fretum Magellani, ubi iter marinum patet in orientem per continentem orbis noui. Nunc reuertemur ad Columbum siue Admirantem, qui longe antea primus nouas inuenit insulas, continentemque noui orbis, at fretum illud quod transmittit in orientem non inuenit. Tertia nauigatio Columbi ad nouas insulas. Nno Christi 1198. soluens Admirans in Hispania cum octo liburnicis peruenit ad Mederas insulas, ubi classem bifariam partitus est. Nam quinque naues direxit ad Hispanam insulam, &cum reliquis ipse pergit uersus meridiem, traiecturus aequatorem ac deinde deflexurus ad occidentem, ut scrutaretur omnia quae Christianis hactenus VI. Liber ctenus fuerunt incognita. Perueniens ergo ad Caput uiride, ultra nauigauit usque ad zonam torridam, ubi in tantos incidit calores ut non sine uitae discrimine partes illas adierit. Hinc nauem reflectens in occidentem, salubriorem inuenit aërem, fauentibusque superis uenit tandem ad terram cultam habitatam: ubi uenit contra ipsum &suos cymba cum 24.