Latin
1107.6 to 1107.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1107.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
priusquam tamen eò deuenit incidit in Canibalos, contra quos tormenta exonerans facile eos ter ga dare coegit. Onustus ergo unionibus Alonsus, redijt in Hispaniam, patriam repetens. Pinzonus socius Admirantis quaerit nouas insulas. Incentius dictus Pinzonus anno Christi 1299. expedit quatuor celoces, aditque primum Canarias, deinde caput uiride, eaque nauigatione progreditur in austrum longe ultra aequatorem, &inueniens in quadam insula homines, nulla ratione potuit illos sibi conciliare. Relictis ergo illis, aliam adeunt terram, in qua innumeri populi, inermes atque nudi occurrerunt, simulantes se Hispanorum appetere amicitiam Cumque unus in turbam illam ex naui proiecisset sonaglium, illi uicissim in Hispanos iecerunt frustum auri, accurrenteque audaculo quodam ut tolleret auri massam, illi condicto hominem corripiunt 1ios ripiunt mira pernicitate. Tunc nostri relicta classe socio suppetias ferunt, &mox ingens conferitur praelium, eoque discriminis nostri peruenerunt, ut uix eis pedem referre licuerit, urgentibus barbaris.