Latin
1107.1 to 1107.5
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1107.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
iuuenibus sagittis onustis, gestantibusque clypeos, pudore tantum cooperto bombicino panno, capillum admodum promissum habentibus. Hos Admirans nutu &signis quomodocunque quibat inuita. bat ad mutua colloquia, illi uero non fidebant nostris, semper ueriti, ne fraus subesset quaepiam. Videns Admirans minime allicere posse eos nutibus &inclamationibus, decreuit eorum feritatem lenire melodia aut concentu aliquo. Musica ergo excitata per tibicines, barbari allecti accedunt propius, audientesque constrepentes tibias, rati sunt belli signum esse, atque ideo expe diunt arcus &sagittas, at Hispani appropinquantes eis, iecerunt in eorum cymbam indumen ta quaedam, hocque amicitiae signo uolentes eos sibi conciliare, etiamsi nihil effecerint Fugerunt enim omnes. Inde ergo Admirans soluens uenit ad regionem, quae Paria uocatur, habitatore plenam, qui toti humani erga exteros erant, ostendentes uniones, aurum, baccas &alias similes opes, introducentesque nostros in terram &omnem humanitatem exhibentes. Coeperunt autem nostri eos percunctari, unde tantum auri eruerent. At hi quibus pro sermone nutus erat, innuebant id è montibus quibusdam egestum esse, nec tutò eos eò per id tempus proficisci posse, quandoquidem aut fera ibi essent animalia quaedam, aut antropophagi Canibali, qui mon tes obseruant. Deficiente autem tritico, coactus fuit Admirans hinc discedere, directoque gressu ad aquilonem deuenit ad insulam Hispanam, ubi inuenit omnia ferè confusa: Nam detrectabant Hispani quae in insulis erant obedire Admiranti &fratri eius, quin &grauissimas querelas con tra eos apud regem Hispaniae mouerunt, &tandem uinctos miserunt in Hispaniam. Petrus Alonsus nouas insulas quaerit. Ostquam Admirans regum indignationem incur rit, complures è suis alumnis, qui sulcandi maris artem nouerant, decreuerunt orbis partes inaccessas adire, inter quos erat Perrus Alonsus, qui communita naui peruenit ad Pariam, deinde ad Curtanam ubi cum incolis coepit exercere commercia, pro acubus &sonalibus uniones accipiens. Ingressus quoque terram honorifice fuit exceptus. In eorum nemoribus uisuntur pauones innumeri, à nostris nihil absimiles, nisi quòd mares uix differunt à foeminis. Fasianis quoque regioscatet. Hinc Alonsus Canchietem regionem applicuit, quae itinere sex dierum distar à Curtana occidentem uersus. Ea regio abundat auro, psitacis, bombice &incredibili temperie aëris. Hinc delatus est in aliam frugiferam regionem, sed quae habebat feros homines, qui nullis officijs potuerunt ad amicitiam pertrahi. Relato ergo hinc gradu, deuenit in Cinianam regionem, ubi innumeri sunt uniones.