Latin
1111.5 to 1111.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1111.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Habuerat ea nauis tracenta dolia, eratque in ea omnis classis po tentia. Ingressi autem insulam inuenerunt eam incultam, plenam tamen auibus, sed nulla erant in ea animalia praeter mures &lacertas, bifurcam caudam habentes, atque serpentes. Prouisione ergo de necessarijs facta, coacti sunt redire in Portugalliam, spe sua frustrati. Rex Portugalliae subegit quaedam locam in India. Vm itaque subsequentibus annis frequentiores ab occidente per austrum in orientem fierent nauigationes &Lusitani iam tutum sibi per mare iter inuenissent, fa ctum est ut ijdem praesidia quaedam ponerent in Oriente, &rex Emanuel summum capitaneum Alphonsum illis praeficeret. Qui iacturam, quam antea Lusitani fe cerant, iniuriamque ulcisci cupiens, Auream Chersonesum, Malacham accolae appel lant, contendit (urbs est mirae magnitudinis) quam rex Maurus gubernabat, eousque enim Mahumetica secta sese extenderat, eamque oppugnare destinat. Commisso ergo praelio cum Saracenis, Portugallenses plurimis ex hostibus caesis, urbem ui intrant, occupant, dataque prae dae libertate diripiunt &incendunt. Rex ipse qui ex eleplianto pugnabat, grauiter uulnera. tus, cum superstitibus Mauris fuga sibi consuluit. In ea pugna magnus hostium numerus exiguo Lusitanorum damno interijt, capti plures, magna etiam spolia ablata, in quibus &septem elephantes, ac aeneorum omnis generis tormentorum ad duo millia fuerunt. Capta urbe hostibusque profligatis, quo Christianorum rebus consuleretur, in fluminis ostio quod mediam urbem interfluit, munitissimam arcem Alphonsus construxit. Erant autem eo tempore, anno scilicet Christi millesimo quingentesimo 12. Malachae plures extratrei ac di uersarum nationum mercatores, qui urbem commertij gratia frequentantes, &replebant mul tis diuitijs atque multifarijs aromatibus &odoribus.