Latin
1112
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1112
Unproofread scanNot analysed yet
Hi ab Alphonso foedus ultro flagitantes, ab ipso benigne sunt suscepti, domusque circa arcem, ubi tutius habitarent, illis permissae, &in hunc modum emporium rursum multo frequentius &celebrius quàm antea institutum. Rebus sic apud Malacham compositis, relicto in arce munitissima sexcentorum strenuorum uirorum praesidio, Alphonsus in Indiam reuertens, Goae urbis praecipuam arcem, quam ipse supe rioribus annis magno nostrorum periculo, sed maiore hostium strage occupauerat, regisque Emanuelis ditioni adiunxerat, à Mauris obsessam reperit. Quos cum adoriretur praefectus, coe git illos ut sese dederent. Ibi quoque legati regis Narsingae, regis Gambaiae, regis Grosapae, alijque complures regum satrapumque legati à nostro praefecto foedus pacemque ultro exorantes, sua munera singuli afferebant. Non minorem potestatem consecutus fuit rex Castiliae in occidenta libus insulis, ita ut ex eorum imperio in Cuba insula sex condita fuerint oppida. In insula lucatana antea fuerat constructa magna urbs cum magnificis aedibus. Insulam Cozumellam Castel lani appellauerunt sanctam crucem, eo quòd primum illam ingressi fuerunt in Maio ipsa die san ctae crucis. In insula Hispana seu Hispaniola, uiginti octo torcularia fuerunt erecta, ad exprimendum saccarum, quod tam affatim in ea crescit. Hinc quoque adfertur lignum Guaiacum, quo ualetudinarij cum summa abstinentia curantur. De Medera atque Canariis insulis. Nter Hispaniam &Canarias insulas est Medera insula, quam Hispani nostro aeuo totam syluestrem &incultam inuenerunt. Videntes autem solum eius esse fertilissimum, exusserunt syluas &adaptauerunt fundum ad frumenti productionem, extruxerunt denique do Amos in ea, &sic coluerunt eam, ut hodie circumquaque nulla fertilior inueniatur terra. Allul tur perfluentibus amnibus, abundat scaturiginibus fontium, adiectae sunt quoque plurimae molae serrariae ad flumina, quibus nobiles arbores &quae cedris similes uidentur aut cypressis, dissecantur, unde fiunt mensae, scrinia uestium, sustentamenta praeciosorum uasorum &aliasimilia. Est autem huiusmodi arborum color rubeus &boni odoris, magnaque copiaserramen ta earum in Hispania deferuntur. Visum quo que fuit regi Portugalliae, ut in hac insula can nae saccarum ferentes plantarentur. Et quidem non est falsus opinione sua. Nam postquam plantatae sunt crescunt uberrimae, ferunt saccarum quod sua nobilitate excellit saccarum quod crescit in Sicilia atque in Cypro. Sunt &uites ex Candia in hanc insulam translatae &plantatae, quae tam feliciter in ea creuerunt, ut plerunque plures uuas easque maximas quàm folia producant. Gignit quoque &nutrit haec insula perdices, columbas, syluestres, pauones, apros feros, &multa alia animalia diuersi generis, quae etiam antequam homines insuNec minus fertiles aiunt esse Fortunalam inhabirarent, dominium eius sibi uendicarunt, tas insulas, quae hodie ob canum copi am qui in eis sunt Canariae appellantur. Numerantur autem decem insulae, ex qui bus septem habitantur, &tres incultae sacent. Quae inhabitantur uocantur Fracta lancea, Magnasors. Grancanaria, Teneriffa, Ginera, Palma, Ferrum.