Latin
1113
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1113
Unproofread scanNot analysed yet
Quum Co lumbus eas primum indigeretur, homines nudisine uerecundis incedebant, sine religione &timore Dei, sed successu temporum ad Christum sunt reducti, maximae quatuor insulae. Aiunt singulas propriam habere linguam. Teneriffa &Gran canaria, id est grandis Canaria, sunt caeteris maiores. Teneriffa uideri potest à longe quinquaginta milliario rum Germanicorum interuallo, quando coelum est serenum, idque ob hanc causam. Consurgit in medio insulae petra quaedam fortissima &maxima, quae quindecim leucis putatur erigi in altum, expuitque perpetuo ignem haud secus quàm Aetna in Sicilia. Viuunt incolae pane hordeaceo, carnibus &lacte. Abundant autem capris, onagris &ficubus. Carent uino &tritico.