Latin
FLOREN
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1128
Unproofread scanNot analysed yet
hibent prognatum Herculem, fortissimum illum athle tam, de quo scriptores passim tam multa nugantur. AFuisse tamen multos Hercules, omnes fatentur: quin &omnes qui insigni robore praestiterunt, appellati sunt Hercules, uarijs florentes temporibus, omnes heroica uirtute, rerumque gestarum magnitudine insignes. Praecipuus uero inter eos fuisse dicitur filius louis ex Alemannia: cui re liquorum omnium labores tribuuntur, quorum aliquos breui tersubijciam. Cum adhuc in cunabulis iaceret, geminos angues à lunone immissos elisit. Adultus hydram colubris et ca pitibus pullulantem, face &ferro in Lerno palude oppressit. Ceruam aeripedem aureaque habentem cornua, in monte quodam cursu deprehendit atque interfecit. In Nemea sylta iuxta Cleonas inusitatae magnitudinis leonem iugulauit, &detractan pellem pro insigni gestauit. Diomedem Thraciae regem, qui equos suos hospitum carnibus pascebat, deuicit, &uictum ipsius equis in pabulum dedit. An teum gigantem in Libya uictum, suffocauit. Calpen &Abylam montes antea coniunctos diuisit, atque mare mediterraneum intromisit. Aurea mala in Hesperidum hortis, interempto prius dracone peruigili qui ea custodiebat, sustulit. Coelum iam fesso &succumbente Atlante humeris tulit. Geryonem Hispaniae regem tricorporem bello superauit, eique armenta abduxit. Ad inferos descendit &Cerberum iter prohibentem triplici catena uinctum ad superos traxit. Primus Hercules circumtulisse dicitur clauam ligneam, qua rudem &incultum mundum paulo politiorem &cultiorem reddidit. Tunc enim armis ferreis non utebantur, sed ligneis VI. Lib. ligneis tantum. At secundus Hercules, Graecus fuisse perhibetur, peragrans orbem, usus dicitur ferrea claua, cum qua &construxisse &destruxisse dicitur, quod aliàs nemo potuit. Haec fabulatores.