Latin
1129.1 to 1129.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 1129.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At fideles Dei uerum nouerunt Herculem, qui spiritu fortitudinis Dei suffultus, leonem interfecit, portas ciuitatis ex cardinibus sublatas in praecipitium montis portauit, aliquot millia hostium mandibula asini occidit, domum plenam Philisteis, apprehensis columnis labefactauit &c. Samson huius Herculis nomen est, de quo in ludicum libro. De situ Aegypti, &mirabilibus eius. Egyptus regio insignis, ab oriente mari rubro Palestinaeque coniungitur, ab occasu Cyrenem habet, à meridie protenditur usque in Aethiopiam, &à seAAptentrione clauditur mari Aegyptio. Haec regio à plerisque inter insulas relata est, ita se Nilo scindente, ut triquetram terrae deliniet figuram, quo contingit, ut à Grae cae literae similitudine sit à multis Delta cognominata. Eius incolae omnium primi duodecim deorum nomina commen ti sunt, aras &simulachra delubraque statuisse creduntur, animalia in saxis figurasse, quae omnia arguunt eos ab Aethio pibus esse oriundos, qui horum omnium fuerunt autores, ut tradit Diodorus Siculus. Sunt etiam qui putant totam Ae gyptum post diluuium mare quoddam fuisse, quum tota pla nicies eius profundior sit circumiacentibus regionibus, ut in Cyrenaica quoque indicauimus. Sed Nilus ex Aethiopia allatus, hanc profunditatem temporum successu, pingui ter ra &arena nonnihil oppleuit, hominibusque habitabilem reddidit. Circumdatur enim undique mari sabuloso &montibus, ut citra laborem ad eam deueniri non possit. Inter mare rubrum &mare mediterraneum exiguum est interuallum, sed mediat inter ea maria mons quidam asper, quem transcendere oportet eum, qui ex Aegypto pedes cupit ire ad Arabiam Petream uel etiam ad Palestinam. Ab occidente uero clauditur montibus &mari sabuloso, deficerentque arena in Marmarica succedit ei magnus campus palustris iuxta Mareotim paludem. Ab austro autem desinit in eminentes, asperos &saxosos montes, ubi Nilus ex Aethiopia per cataractas &scopulos cum magno fragore &spuma deuoluitur. Sunt autem cataractae plures, sed ma xima in Aethiopia atque Aegypti finibus sita.