Latin
Cap. XV
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 12
Unproofread scanNot analysed yet
Nam esto, montes quosi dam erigi in coelum duobus aut tribus miliaribus, &mare tantamque excauasse speluncam in ipsa superficie terrae. quid hoc erit comparatione totius terrae, quae in sua circumferentia habet miliaria Germanica 5400? Ab hoc circumferentiae complexu ulterius colligitur crassiciem seu diametrum terrae habere 1718. miliaria Germanica, &duas undecimas unius miliarij. Partire hunc numerum in duo aequam lia, et inuenies quot miliaria in superficier terrae supputentur usque ad centrum eiusdem, nempe 829. Sipateret in terra hiar tus aliquis trium aut 4 miliariorum uergens rectà uersus centrum, quis non ob stupesceret ad uisam illam profunditatem: Et quid esset profunditas illa ad octingen torum miliariorum profunditatem? CuCircuitus ter E pis ex his scire quantum temporis tibi esse mm gg rae quantus. O insumendum, si superficiem terrae &circulum eius peragrare uelles, modo id propter occurrentes montes, inuias solitudines, &profunda aequora possibile esset, ambularesque quotidie 4 miliaria Germi nica, quae sunt mediocris dieta cursoris diuides 5400 per quatuor, &in quotiente inuenies dies 1350, qui tibi opus essent ad absoluendum pedestre iter per circuitum teae. Faciunt autem dies 1350 annos tres dies 260. At quoniam terra ab occasu ad ortum non multùm ultra circuli medietatem est di scooperta, à meridie uerò aquilonem uersus uix tertia pars libera est ab aquis, impossibile Probatio maest ut terram quis hac uel illa plaga circumeat. Caeterum in inquisitione magnitudinis terrae gnitudinis ter nitimut hoc fundamento: Terra praecise tem rae. net meditullium coelorum &totius mundis unde quando hîc Basileae noctu obseruo stel Basilea lam aliquam in linea mediae noctis eleuatam supra horizontem Basiliensem gradibus 30, muto locum uersus septentrionem 60 miliaribus, obseruoque ibi rursum priorem stel lam quum fuerit in linea mediae noctis, et inuen Colonia Terra gra nio illam eleuari supra horizontem 34 dib. unde colligo, uni gradui coelesti in terris respondere miliaria Germanica quinde cim. Distribuitur autem circulus coelestis in 360 gradus, qui multiplicati per 15, osten dunt circulum terrae complecti miliaria 5400. Habita autem circuli circumferentia, facile habetur per regulam geometricam diameter circuli. De prima diuisione totius terrae in Europam, Africam, &Asiam.