Latin
Cap. XVII
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 12-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVII. Nte multa tempora experti &docti uiri diuiserunt totam terram in tres portiones tametsi inaequales. Vnam appellauerunt Europam, alteram Africam, &tertiam Asiam Ex his Europa minima habetur &Asia maxima. India annumeratur Asiae. EuroApam &Asiam aiunt sottitas haec nomina, à duabus mulieribus sic appellatis. Europam dicunt fuisse filiam regis Agenoris, quam lupiter è Phoenicia forma bouis aut uitu li raptam abduxit in Cretam. Asiam asserunt reginam fuisse Asiaticae terrae, &filiam Oceani atque Thetidis. Alijs aliud placet, nempe nomen illud deductum ab Asio, qui filius fuit Manei &Lydi. Porrò Africa sortita est secundum quosdam hoc uocabulum ab Afro, qui filius fuit Abrahae ex Cetura &expugnauit Libyam, deuictisque hostibus consedit ibi. Alij ue ro huius nominis aliam afferunt rationem, nempe quòd ea regio sit sine frigore, ut sit e priuatiua litera, qopiκη uerò horror frigoris. Sed non est disputandum de uocabulis quando dere ipsa constat. Iam itaque ut terrae &partium eius dispositionem memoria teneas, in tuere tabulam seu typum mundi uniuersalem, &aduerte primò Europam ipsam in qua uersamur, quae ab Africa separatur per mare Mediterraneum, &ex parte quoque ab Asia.