Latin
152.1 to 152.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 152.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec cùm animo agitasset, primùm Numitoris fratris filium Egestum, tunc pubescentem, obseruatis locis ubi uenabatur, interfecit, subornatis qui dicerent, eum interemptum à latronibus. Ad id iungit deinde alterum faci nus, filiam Numitoris Rheam Syluiam iam nubilem, sacerdotem designat Vestae, ne ea uiro sta tim tradita, pareret ultores generis. Triginta enim annis nec minus oportebat puellas sa cras castas esse, &coniugij expertes, quibus interim aeterni ignis cura mandabatur, &si quid aliud religiosum bono publico per uirgines agi mos esset. Erat hoc Albanis consuetum, quod &honorificum habebatur, generosissimas puellas Vestae ministras legi. Haec quanquam Numitor intelligeret non syncero animo fratrem agere, iram tamen dissimulabat, ne populi inuidiam incurreret, seruabatque tacitus hanc alteram contumeliam. Quarto deinde anno eunti in sa crum lucum Martis Rheae Syluiae, aquae purae ferendae gratia, qua debebat ad sacra uti, uim in templo quidam intulit, quem nonnulli procum quendam fuisse asserunt, puellae amore usque à teneris annis captum: alij autem Amulium ipsum fuisse dicunt, qui tamen sui cognitionem quantum potuit incertam reliquit. Puella igitur post uim illatam simulans aduersam ualetudinem, non adibat sacra amplius. Motus Amulius, causam perscrutatur diutinę à sa cris abstinentiae, submittens etiam medicos quibus confidebat. Agnoscensque puellam gra uidam, custodes cum armis ei apposuit, ne clam pareret: erat enim non longè à partu. Paulò post uenerunt custodes nunciantes puellam geminos edidisse. Tunc consessus ciuium ce suerunt, lege utendum esse iuxta sententiam regis Amulij, iubentque puellam uirgis caesam mori, &quod natum ex ea esset, in uortices fluminis iaci. Huc ulque scriptores parum inter se uariat, in sequentibus uerò differunt, quòd alij necatam dicant statim puellam, alij superfuisse in carcere &diu asseruatam. De natis uerò Fabius Pictor sic scribit: lubente Amu lio infantes exportati à famulis, expositique sunt super aquam ipsam. Recedente autem riuo paulatim ab extremis, eiecti sunt paruuli in littus. Quibus uagientibus cum per eluuiem uoluerentur, lupa quaedam apparens paulò antem foeta, tur gentibus lacte uberibus ea submittebat ad ora puerorum, lingua quoque coenum abstergens, quo pleni erant.