Latin
152.5 to 152.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 152.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc interim spacio forte pastores adueniunt, greges agentes in pascua, uidensque unus lupam ut infantes complecteretur, stupefactus conuocat plurimos. Qui propius accedentes rem perceperunt, hanc infantes tanquam filios fouentem, illos lupae tanquam matri adhęrentes, rem quandam diuinam uidere se rari, propius accedebant congregatiterrentes clamore beluam. Lupa autem non multum exasperata aduentu hominum, sed ut mansueta sensim deuulsa abijt. Pastores uerò su sceperunt infantes ipsos, adhibentes studium, ut edu carentur, quasi deorum essent filij. Sunt etiam qui pastoris uxorem Lupam uocatam dicant, quae pueros lactans enutriuit, crescentibusque nomina imposuit, alteriquidem Romulum, alteri uerò Remum. At peruetusti nummi ante bis mille annos signati, qualem ego unum habeo antiquissimum, ostendunt sua pictura non esse fabulam, quod passim omnes de lupa fera scribunt. Egressi autem Remus &Romulus pueritiam, uitam egerunt pastoralem, in montibus saepe ex lignis &harundini bus tuguria figentes, seipsos contegebant. Cumque lites orirentur inter pastores. secutae sunt aliquando manibus plagae, ac deinde atrocia uulnera &homicidia, captusque Remus conde mnatur ab Amulio. Inerim uerò Romulus certior fit de genere suo, subijtque animum eius, matris miseratio, &de Numitore sollicitudo. Numitor quoque liberans Remum à morte, di dicit ab eo, quomodo à pastoribus unà cum fratre gemello sub lupa inuentus &liberatus à submerulsubmersione, atque educatus fuit. Cui uicissim Numitor aperit casus suos, &quomodo Asillius frater ipsum fraud auerit regno, orbamque sibi domum liberis reddiderit, postulans, ut Remus domus suae uindex sit. Quod &factum est.