Latin
Cap. XXIIII
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 28.10
Unproofread scanNot analysed yet
Alsatiae uocabulum tunc non erat in rerum natura neque Franconiae, Hassoniae, Turingiae, Saxoniae, &aliarum regionum Germaniae priuata ui cabula, quae postea ob populorum habitationem sunt exorta. Fuit Polonia suatempestate gramn dis sylua, athodie uastum est regnum. Constantinopolis &tota Turchie regio suit Pulemaei tempore Romanis subiecta, at hodie Romani uix tantum habent uirium, ut sese tuen queant contra Turcam. Vides quam necessarium sit, ut nostro tempore aliae edantur Topogra phicae tabulae, quum tanta mutatio facta sit in superficie terrę, tamque diuersa hodie sit terrarum diuisio ab ea, quam ueteres fecerunt in regnis &alijs prouincijs?