Latin
29.1 to 29.4
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 29.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In sexto capite indi cat Ptolemaeus quod olim commodius quam hodie orbis descriptio fieri potuit, quia tunc im e ria latissime patebant, &docti apud cunctas nationes, etiam barbaras, celebres habebantur, atque ob id facilime potuerunt quamcunque describere regionem. Fuerunt praeterea multi docti uiriante Ptolemaeum, qui tentarunt describere orbem, inter quos prę caeteris commendatur Plarinus, quip pe qui diligentius alijs in Geographia scripsit, quanquam scripta illius in quiblisdam non car eant reprehensione. Nam nonnunquam sic semet inuoluit, ut longitudinem pro satitudine, &contrà latitudinem pro longitudine posuerit. Deinde quod non docuit, quo pacto orbis descriptio fieri in plano debeat, &tertio longitudinem &aliquando latitudinem maio semfecerit, quàm ars ipsa exegerit. Haec tria connatur Ptolemaeus corrigere in Marino. In7 capite adducit Ptolem. erratum Marini, quod de latitudine &longitudine uniuer saliorbis habitabilis posuit, examinatque ipsum et emendat. Latitudinem orbis habitabilis in utranque aequinocti alis partem supputauit Marinus esse graduum ferè 87. conaturque id probare persigna coelitus apparentia &profectiones itinerarias, nauigationesque. Coelestia signa quae Marinus inducit, sunt stellae quaedam, nempe maior et minor ursa, Orion, Pleiades, Ca nobus, canis maior, Algomeisa, &c. In 8. capite ostendit Ptol. quàm ineptè Marinus co netur demonstrare, latitudinem terrae australem terminari sub tropico brumali, idemque probare duabus profectionibus, una terrestri, alia nautica. Certè nos hoc tempore ueriorem habemus notitiam de terrae latitudine ad austrum, quam olim habuerit uel Marinus uel Ptole maeus, quum nostro aeuo terra circumnauigetur, &potissimum ab Hispania in orientem per me ridiem adinuenta sit nauigatio, de qua infrà proprium signabimus caput. In 9, capite reprehendit Ptol. maritimas profectiones, ex quibus Marinus putauit finem totius australis latitudinis subiectum brumali tropico. In 10 capite ponit Ptol. propriam sententiam super uniuersalis latitudinis termino, concludens uniuersam cogniti orbis latitudinem non esse 87. graduum, ut Marinus sensit, sed 80. tantum graduum. In II. cap. Ptol. cognitam orbis longitudinem, quam Marinus posuerat 225. grad. ab insulis Fortunatis usque ad Seras, corri Sit, contrahitque totam hanc longitudinem in 12 horarum interualla, hoc est, in 180 gradus. hia capite colligit Ptol.