Latin
578.5 to 578.7
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 578.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed diuina prouidentia deprehen si proditores die Lunae post trium Regum, quando noctu expectabant comitis &auxiliaro rum eius irruptionem, rapti sunt ad iusta supplicia. Celebraturque singulis annis in memoriam facti &diuinae liberationis dies Lunae qui proxime subsequitur solennitatem trium regum. os mile quiddam tentauit Ansshelmus ab Eiberg anno Christi 1442. qui cum 700. equitibus tempore nundinarum Nordlingentium uolebat irruere in ciues &exteros populos qui adpublicum conuenerant spectaculum, quod singulis annis in regio prato à senatu ciuitatis exhibetur, proposito brauio nobilissimi panni, pro quo adipiscendo cursu certatur. Sed prudens senam tus olfaciens quod futurum erat, muniuit &pratum &moenia ciuitatis, quare hostes consusi cogebantur re infecta à suo desistere proposito. Non longè post, anno scilicet domini 1448. quim noui belli incendium passim excitaretur inter ciuitates &quosdam principes atque terrarumdo minos, Nordlingenses ciues egregie se contra hostes tutati sunt, atque cum copijs aliorum ciui tatum, oppida &castra hostium expugnauerunt, concremauerunt atque diripuerunt. Cumque tandem pugnam inijssent ante Esslingensem ciuitatem cum duce Vuirtenbergensi, amiseiunt consulem suum nomine Hieronymum Bopffinger, qui totius exercitus primarius dux fuit. Fa cta deinde inter partes pace, Nordlingenses immensas coacti fuere ferre expensas, in grandeciuitatis dispendium. Anno deinde Christi millesimo quadringentesimo octuagesimo quin to, quum rex Vngariae Matthias negocium faceret Friderico Imperatori in Austria, Caesarau tem auxilium quaereret ab imperio, factus est ut Georgius dux Bauariae nacta opportunitati liberasset ultionem sumere de Nordlingensibus, reuocans ad memoriam quid illi egissent in Ci uitatensi bello, quodque olim ducem quendam ex suis antecessoribus nomine Ludouicum in porta suae ciuitatis permisissent interfici, conscripsit plurimos commites barones, equites et milites neglectoque mandato Imperatoris quieum ab hoc proposito dehortabatur, ne ullo pactolaede ret ciuitatem imperialem semper obedientem, ueniens circa diem diui Iacobi, quando campimaturas habebanti fruges, castrametatus est ante moenia Nordlingae, coepitque bombardis in festare ciuitatem.