Latin
578.8
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 578.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum parum tormentis illis proficeret, aliud nihil egit quàm quod ciuis commertia aliquandiu impediuit, commeatum ne in ciuitatem inferretur occupauit atque fulmentum in agris deuastauit, tandem post solennitatem Natiuitatis mariae intercessione epistopi Aistettensis pax facta est, atque Bauari beneficijs ciuium Nordlingensium mitigati, domum sunt reuersi, nullo ex suscepto bello lucro ditati. Anno domini 1517. uicesi ma sexta die Iunij Nordlin genses rursum alio affecti lunt damno.