Latin
Cap. X
Sebastian Münster, Cosmographia universalis 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. De argento uiuo, Vlla argenti uiui metalla ueteres scriptores literis mandarunt, sed tria tantum mi nij, ex cuius uena solebat confici. Primum fuit in Hispania, unde Romam affe rebatur minium: alterum in regione Attica, tertium in Ionia supra Ephesum. Vbi argentum Sed noua argenti uiui metalla hodie sunt in Britannia apud Scotos, in Germa nia prima apud Landsperg in Vuesterich regione, id est, Austrasia, atque apud Creutzna uiuum foditur. cum. Item in Germania magna, primò apud Schonbachum, quod oppidum situm est in montibus Suditis, qui Voitlandiam separant à Bohemia: deinde apud Beraunum supra Pragam metropolim Bohemiae: à quo Berauno tertium non longè abest, Cameraua diQuartum nunc foditur ctum, sed hoc est uitiosum, quòd sit cum ferri uena permistum. apud Francos, iuxta locum Kunigstein. Est autem argentum uiuum assimile in colore ar gento, sed non constat ut ipsum, quum aquae instar sit liquidum fluatque. Est autem duplex, Duplex argen purum &impurum. Purum inuenitur in metallis, impurum in minio. Purum in lacunis, tum cum aquae, quibus uenae stillant, minium madefecerint. Vnde idem siccatum, ad minij for mam redit. Venae autem siccae non gignunt argentum uiuum. Cumque argentum uiuum natura sit liquidum, infusum in tabulam planam diffluit, nec tamen ut alij liquores eam hu mectat propter siccitatem quae humorem temperat, &non sinit eam tabulae adhaerere. Aurum merg Amicum est autem auro: nam cùm caetera metalla ei innatent, aurum in eo mergitur. Etetur in argento nim in duobus argenti uiui talentis unum ferri talentum innatat, unus uerò aureus denarius mergitur. Plumbi generibus argentum uiuum facile adhaerescit, argento difficulter uiuo. aeri difficilius, ferro difficillime. Dioscorides potum lethale esse dicit, quod suo pondere iu teranea perrodat. De aere,